Skip to content
1612

Q. Horatii Flacci Emblemata

Otto Vaenius

Quale apud Ausonios veteri certamen in aeuo Roscius ingenti cum Cicerone fuit, Cm pater orchestrae gestus digitosq́ loquaces Opposuit tanti viribus eloquii: Aut louis vt magni quatientes sidera nutus, Et caput, & sacri verticis omne decus Maeonidae pugnans cum maiestate Camaenae Phidiacum Graios cernere fecit ebur: Omnia sic doctas quibus implet Horatius aures Vaeniadae nobis exhibuere manus: Sic Romana fides caelo est aequata Batauo: Respondet numeris linea quaequae suis. Viueret vtinam regum Tyrrhena propago, Ferret vt hic etiam praemia digna labor: Tu quoque, Flacce, tuis deberes versibus illum Dicere, qui versus monstrat in aere tuos. Quicquid de Thressa legitur testudine, credo, Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui.

H. Grotius.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Q. Horatii Flacci Emblemata · Otto Vaenius · Poetry Cove