Carmen de amore. Cvnctarum genitrix rerum Natura, vel ipsa Ars, de perfecto vndeundique corpore (cuius Frigida non superant calidum, néve humida siccum) Ens, quodcunque volunt, abstractum educere possunt. Quippe vbi secreuit penitus natura calorem, Quod reliquum est frigus, procul amouet, atque Ex vno geminas educit corpore formas, Formas distinctas naturâ materiáque. Hinc cernas, quando est iam facta potentior vna, Surgere continuò pugnas, vnamque grauari Oppugnante aliâ: facilis nam ingressus vtrimque Mutuum ad exitium & certamina mutua sur git, Ambae cùm famili sint prorsus origine natae. Sic Amor atque odium, quae nunc disiuncta, fuere (Nominis & certae mensurae expertia quamuis) Tempore primaeuo natura iuncta sub vna. Huic animo inclinat penitus Diuina voluntas; Vnde, fugato odio, totum secreuit Amorem Ipsa sibi, & sese toti circumdedit vltro: Huic propriam aptauit formam, voluitque deinde Virgineo prodire vtero, vt succurreret orbi, Tristiaque huimanae repararet damna salutis. Ast vbi, iam secluso odio, sua cornua victor Tollit Amor, regnumque tenet; velut vmbra, per omnes Terrarum anfractus, odium superimminet illi. Non tamen vsque adeò illius contemnere fas est Naturam, at vitijs par est opponere eandem,
Atque odisse malum. Bona sunt quin vtraque semper. Ast Amor, vt flamma & melioris vt indolis ignis Omnia sustinet, & cunctis alimenta ministrat, Nil nisi pernicies odio cùm prodeat ipso. Viuisicans Amor est Christus summus que salutis Auctor, & aeterno radians de lumine lumen, Quo sine letifero pereunt mortalia casu, Quo sine cuncta ruunt vinclis elementa solutis, Ipse est flamma potens, cuius virtute reguntur Humanae in terris animae, cuiusque vigore Spiritus aethereas gestit conscendere sedes. Quare ago Christe Deus, quem flammam ignemque vocamus, Inijce diuinos nostri penetralibus aestus Cordis, vt aeternùm mens in te fixa quiescat.
August.Quemadmodun autem potest haberi illius pulchritudinis Amor, in qua non solum non inuideo caeteris, sed etiam quaero qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecum perfruantur, tanto mihi amiciores futuri, quanto erit nobis amata communior: prorsus tales quaerit illa cuius verè casta est, & sine vlla contaminatione coniunctio. Quando el mar se parte Arrojos se haze, Mas en el mar del amar, Donde Dios el golfo a sido, Aunque este mas repartido, En cada parte ay vn mar.
Cookies on Poetry Cove