Skip to content
1629

Amoris divini et humani antipathia

Ludovicus Leuven

Praelvdivm et Descriptio Amoris. Idiot.

IN Libro primo potissimum egi de Amore humano & prauis effectibus eius; in hoc potissimum agam de A- more diuino & sanctis effectibus eius. est igitur A- mor hic affectio vehemens cordis & animae ac mentis

applicatio ad aliquid diligendum: inclinat enim Amor Amantem. neque enim in hoc laborat, licet labor non amantibus grauis sit; neque difficultatem non nouit sed impatiens est nisi inueniat quod desiderat: nec aliud

cogitat quaem quod diligit; nec accipit de dilatione so- latium. Lucerna fulgoris verus Amor, ardens in mente per desideriū, & splendens in facie per exemplum & hic Amor iam nudus non est & pur è naturalis, sed indutus

fontani Amoris radio; iā infusus, iā purgatus, iam illu- minatus & eleuatus supra naturae potentiam; iam pa- tiens, iam formatus, qui cum forma est, purè naturalis & per se agens informis est, impotens & depressus, A-

mor naturalis, fulgor oculi in tenebris: Amor infusus fulgor oculi in lumine, vel verius, lumen efficax in fulgore. Amor ceteros affectus in se ducit & captiuat: vi-

get namque ipse Amor. cum praesto est quod amatur; & languet cum abest.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Amoris divini et humani antipathia · Ludovicus Leuven · Poetry Cove