Skip to content
1629

Amoris divini et humani antipathia

Ludovicus Leuven

In dictum eius. Affectu & Effectu.

Ecce tibi varijs dico symbola sculpta tabellis; Effectu Affectus scilicet omen habent. Ficta sub Oedipode ludibria spernis Amoris? Oedipodes nulla hîc, nulla Thyestis erūt, Te properant arcus, properant & tela, sacratas Quêis homini geminat diuus Apollo faces. Vana superstitio procul hinc, quae pectora foedis Ludit imaginibus, vimque furoris habet. Ergo sacro venit hic Affectu Effectus ab Hemo: Affectu Effectu haec pignora nostra cape.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Amoris divini et humani antipathia · Ludovicus Leuven · Poetry Cove