Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAPUT.XVII.

Buccea quam melior vel sicci panis ubi unà Pax et amor: quam inter rixas et iurgia quanquam Victima opimâ aedes plenae et indore Lees: nidore. culinae Se prudenter agens Famulus, dominatur herilem Ingnatum Lees: ingratum., domui probrosum. Idemque peculi Eveniet partem ut capiat ceu ex fratribus unus. Argentumque, aurumque suâ ut bonitate intescat Lees: nitescat. Excoquitur fornace Deus [-ad] sedenim Deus est qui Explorat, retegit penitus penetralia cordis. Qui promptus mala, damnum infert, mendaciaque haurit Verba avidè. Mendax quantum facili imbibit aure Illa etiam, quae perniciem quae incommoda portant Qui tenuem ludibrio habet: probro afficit ipsum Eius factorem ac impunè haud cesserit ulli Exsultasse alios premerent cum tempora dura Nati natorum series quàm longa, corona est Maiorum capiti affulgens sobolique vicissim Grandaevorum etiam genitorum gloria claret

Gaudia composita, ut loquitur vir perditus. haud fers Indignare et quid fallax si in Principe sermo Nomina qui praeclara audit, magni atque benigni? Munera sic oculos perstringunt omnem ut habentis Obtutum in se gemma tenet. cuncta ille Datoris Qua verset rem cunque ad mentem intelligit, aptat Qui tegit alterius delictum, hic serio amorem Percolit: at si quis commissa inculcat et urget Intimum erit tandem Vul aan: idem. aversum ut reddat amicum Non si vel centum plagas infligis, inanem Pectore concutiens Lees: concuties., cordato ut si acria verba Ingeris increpitans imis sic sensibus urit Ah tantum mala procudit quicunque rebellis Securusque Dei: at non vindex dextera decrit Lees: deerit. Saeva in eum (quaquà illa iustet Lees: instet.) laxare ruinam. Occurras ursae potius magnam incitae in iram Abreptis catulis: quam stulto, utcunque recursat Stultitia utque impunè etiam exercere licebit, Qui vitio tantum insuevit ut bene facta rependat quaecunqueLees: quaeque. accepta malo: malum et hunc non deseret unquam Dira lues domuique Lees: domui. pariter, prolique futurae Sic initus litis gliscit velut aggere aperto Tantillum trahit unda undam irrevocabilis: at tu Disce ante aestus quam superet, desistere rixa Iniustum quisquis iustum pronuntiat atque Iustum itidem adficto damnat qui nomine Iniqui Ambo etiam sunt magna Deo exsecratio iidem Ad quid erit si stulto adsint externa parandae Possideat veluti pretium Sapientiae ut intus Cuncta animi stupeant et sensu et pectore inani? Verus amicus is est demum qui perstat amando

Non rerum vice permotus. enique Lees: denique. aspera amorem Accendunt magis et frater ceu enascitur illi Ille mihi demens qui dextram porrigit ultrò Obstringitque fidem non circumspectus amici et Ad nutum, prius exoret, spondera Lees: spondere. paratus Quisquis amat lites, amat et discordia nasci. Quique placens sibi iurgando, invenisse superbit Vaframenta, astus idem accersitque ruinam. Ille bonum adsequitur nunquam, cui pectore nil est Sinceri nil rectum agitat. Ruit in mala quisquis Ore aliud profert, aliud dum mente volutat Qui stolidum genuit, natum sibi sentiet idem Moerorem assiduum non dulcia gaudia vitae Sperent qui Sobolis stultae Lees: stultaeque. inanaeque Lees: inanisque. parentes Corde hilari bona fit membris medicina sed angor Quando animo est videas vel compactissima solvi Corpora tabem ossa exsiccare haurire medullas Dona sinu dilata oculto Lees: occulto. clauculum Lees: clanculum. et aufert Iniustus iudex, malè dum meus Lees: mens. conscia Iuris Rigorem aeternum turpi incurvatque favori Prudenti praesto est sapientia, et hinc sibi promit Quod poscat res consilium: at sibi ad omnia stultus Somniat auxilium Vul aan: esse. extremo ab cardine mundi Perpetua est natum obstolidum Lees: ob stolidum. indignatio Quae mentem varie exercet. Nusquamque remittit (Hinc etiam) matris curas intendere maeror Est etiam multare nefas, ubi criminis absit Delictum magni Reges quid plectere summos In populo causa in iustâ laudemque merente? Qui circumscriptè loquitur rem intelligit idem

De qua agitur sic omnem animi qui continet aestum Ille potest rerum meditando extundere causas Sedatum tantumque Lees: tacitumque. ut se componit inanis Mente ipsis etiam adnumeris Lees: adnumeres. sapientibus est et Non postrema equidem virtus compescere linguam.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.