Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAP.XXVI.

Ningere ut insolitum, importunum, dum calet aestas Dum fernet Lees: fervet. messis, ruere imbres: sic neque stulto Conveniunt, quos usque tamen sectatur, honores Invatum Lees: innatum. hoc passerculo, hirundini in aëre ut errent Remigio alarum: sic et temerarium in auras Aufertur maledictum, haudque insontem contigit unquam Sunt petulantem ad equum flagra, est asinoque capistrum Quo regitur: sic est stolidis si verba monentum Nil moneant, illis quatiat qui tergora fustis Stulto haud stultitiam responde ne tibi verba Conformando eius verbis, sensusque, animumque Inficiant eadem demum convagia Lees: contagia., morum. Stulto stultitiam responde quod trahat eius In lucem si dissimulas, ne recta locutum Se putet, adscribatque sibi sapientiae honorem Qui re urgente gravi, posset quae dicere pro se Committit stulto: ipse pedes hôc ceu sibi truncat Idem seque paret quaeque ad violenta ferendum Ab clando Lees: claudo. removes si sustentacula crurum Sic sermo gravibus verbis, sensuque profundo Conceptus stulti si prodit ab ore, iacebit Inserere ut gemmam saxorum in condito acervo Hoc erit et stultum sublini Lees: sublimi. extollere honore Sic habet argutum dictum insipientium in ore Ebrius ut si forte tenet vanum Lees: manum. undique spinis Horrentem, Incautus, strintgit Lees: stringit. semetque aliosque

Sunt multi qui nati aliis tantum esse molesti Hoc divina suam pendit moderatio stulto Mercedem pendit quibus est lex nulla tremori Semper ad ingenium stolidus redit, ac suae inhaeret Stultitiae quidquid moveas ceu noxia postquam Evomuit canis hac Lees: haec. eadem impuro ore resumit Vidistin sibi qui persuadet se sapere unum? De fatuo melior non te expectatio fallet. Desidiae obtendit quid non piger? arcta Viarum Namque leo truculentus adhuc leo lata pererrat Insidians, iterat, lecto dum affixus inhaeret Alternatque latus stertens ceu Ianua circùm Multum habilis verti ast immoto in cardine fixa. Acceditque ad desidiam, quod se sapere unum Plus multis credit, quos rerum exercuit usus Et veri ad normam quae sunt perplexa reducunt Restitat ad portae qui consessum, atque alienae Indignans liti se immiscet, tale canem qui Auribus arreptum tenet accersitque periclum Qui dementem agit, atque unà[-m] flammamque sagittasque Obvius ut cuique est, iacit, et mortalia tela Nil ille hoc melior, qui ut circumvenit amicum Imposturae addit. mî urbane id ludere tantum est b.Fomite consumto: sic et contentio, ut is qui a.Deficiunt cum ligna foco unà extinguitur ignis Mussanda Lees: Mussando. incendit, se continet ipsa silebit Fit prima Lees: pruna. ex carbone, utque est facile extruere ignem Ligna ubi non desint sic nil proclivius atque Irrequietum animum rixas accendere ubique Viribus ut cassus loquitur vultumque susurro Componit ceu qui laesus non hiscat et inter Haec illi virus praecordia ad intima subdit

Testam si argento inducas, quod scoria tantum est Tale alium si quis praese Lees: prae se. fert prosequi amore Ore favens dum corde odium fovet intus acerbum Fallaci sermone alius, studet illi Lees: ille. videri Qui te odit, sed quidquid id est, ne credito namque Interea fraudes alba Lees: alta. in te mente volutat Et quanquam ille idem multo te affatur amore Ipse tuo disces damno si credulus illi es Multa eius lateant ut pectore dira nefando Corde tegens odium vastatio dum furit una Consentisque nocesque patrans ast quae mala cunque Consessus tandem manifesta in luce patebunt Qui foveam insidians aliis fodit ipse in eandem Corruet, ac monte adverso subvolvere molem Immanem saxi adnitens in eumque revolvet. Cum mendace alium quis lingua evertere ad ortus Lees: adortus. Fit fere ut una odium se prodat Blanda sed is qui Verba armat fraude occulta, facit ille ruinam

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.