CAP.VII.
Nate, mei observa ductum sermonis, ut inde Instilles praecepta animo, laetusque recondas His siquidem dulcis demum te functio vitae Perstantem excipiet si lex mea carior ipsa Quae sola aetheriae sociatur popula Lees: pupula. luci, Sique oculis crebra irradiet, ceu gemmeus ardor Obtutum in tereti digito movet, atque sub imo
Sic penitus cordis penetrali vivida sidat Huc insta assiduus, soror et sapientia dici Cara tibi assuescat, cunctos Prudentia supra Inque oculis inque ore esto dilecta parentes Hae tibi ne pereas alienum insanus amorem Praestabunt, utque insidiis,quas Extera blando Sub sermone tegit cautus gradiare relistis Lees: relictis. Atque hic ut relegamque artes, quibus implicat illa Ignanas Lees: ignaras. menteis, exemplum, adverte, movebo Nam vacuus dum forte adsto, secreta fenestram Qua transenna tegit: Juvenum incautissimus unus, (Contemplor) cordisque carens, quando aura diei Praecipitat, serum incumbit tenebraeque malignae Occipiunt mersare iubar, caeco ille furore Irrequietus obire domum, sub lumina creber Ire redire, oculos vigiles circum omnia voluens Ac prodit tandem illa ornatu ut pectore spirans Illecebram at praefacta Lees: praefracta. animo rixaeque parata Rara domi, nunc prostando, nunc compita oberrans Omnià, ab insidiis nil vafra immune relinquit Haec illum complexa priorque ad basia currit Ac faciem obfirmans, blando super addidit ore Opportune equidem me dum solemnia solvi, Dumque dapem geniali hodie dat victima opimam Pacifera, exoptatus ades quem sedula quaerens Exieram, iubare ut multus Lees: vultus. recrearer amati Ac demum invenisse iuvat Iam stragulo Lees: stragula. molli Picta toro instravi, ac coelatis tenuia fulcris Vela Pelusiaco obtendi undantia lino
Haec super ipse tibi fragranti lectus odore Suffitus, Mirrhamque Aloenque et Cumania Lees: cinnama. spirat Ergo age delitiis ebrii dum roscida vultus Aurora extulerit blando immergamur amore Namque abiit peregre ille meus, nummosque crumena Ad longum providit iter, reducem unde statutam Ante diem frustra expaveas. Haec illa superque Plurima quae fando potuit mellita labantem Impulit his animum penitus, facilemque subegit Ac sequitur properè illam intrò; ceu taurus ad aras, It patrias, festusque choro, strepituque sequentum Instantis nil mortis habet. qualisve praehensus Mox rapitur fatuus, commissum ut compede dura Expiet: haud secus, hic, mox ut letalis arundo Per iecur acta altè venis spargatque furorem Sic volucris male caula Lees: cauta. perit, quae lapsa ab aperto Aere suppositos adradit, nescia casses Letiferos, nisi lucem una vitamque relinquat Nunc igitur, Fili, haec animis advertite vestris Quae moneo. nequà subeat divertere ad illam Neve eius iuvet illecebrae indulgere furendo Stragem illa stragem amplam edit primique potentum Hinc Lees: huic. uni cecidere domus procliuis ad orcum Praecipitat panditque avidae penetralia mortis
Cookies on Poetry Cove