Cap.XXX
Hinc quae verba agur Lees: Agur. sapienti protulit ore Iachides referam vir praestantissimus ille Quae fundata gravi doctrina insigna Lees: insignia. dicta Instituens Ithielem, Ithieli usque instillabat Saepe una discendi avidus dum interfuit Ucal
Nam me dicebat, Divina in luce tuendo Deprendo me brutum, a me procul esse, sibi quod Mortale ingenium tribuit mi degenerasse Sentio communem intellectum, me omnia circum Respiciens sensu unde meo Sapientia possit Ulla peti, haud cerno nedum cognoscere, solae Quod mentes capiunt humanâ ab faece remotae Quis connexa poli ascendit sublimia et inde Descendit? quis pugillo laxatque premitque Ventorum vaga flamina? quis comprendit aquarum Immensam molem vectis Lees: vestis. gremio? quis ut exstent Terrarumque plagae, tantum oblintantibus Lees: obluctantibus. undis In succo Lees: sicco. facit? an mortali extundere sensu Possis quodnam illi nomen, gnàtòque patrique? Sermoni sed plena fides, qui venit ab ore Divinô, totus purus, quantum ulla metalli Massa igne ad summum quae perpurguta Lees: perpurgata. camini Atque idem Deus omnipotens tutissimus illis
Est clypeus, quaevis vitae discrimina contra Erroresque ipsi qui tetô Lees: toto. pectore fidunt At tibi Divinae vocis reverentia tanta Esto, illi ut trepides quidquam addere namque futurus Ipse Deus vindex, si quis temerarius ausit Correptus graviter, mendax convincitur una Ista Duo, Deus alme, à te peto quae mihi certa Ut maneant praesta, dum spiritus hos reget artus Sensum a me remove vanum, et mendacia verba Tum medium ut teneam meque haud opulentia tollat Paupertasve premat, mî quem satis esse fovendae Scis vitae, admetire cibum, cuiusque Diei
[fol. 41v t/m 47v blanco]
Cookies on Poetry Cove