Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAP.XIII.

Filius ille mihi sapiens, documenta parentis Cuius vita refert dilecti, at futilis omnia Lusui habet, monitusque graves et seria verba Sensu animam reficit dulci vera esse loquutum Lees: locutum. Quaeque saluti aliis: vita impurique quod optant

Quod spirant, ipsa immò anima est violentia tantum Qui linguam Cohibet sano moderamine, servat Idem animum tranquillum; at prostituentibus illam Mens erit irrequieta et consternatiò ubique. Desidet ignanus Lees: ignavus. voto secum omnia captans Re vacuus: sed cui solertia vivida cordi est Unguine vita hilari veluti perfusa nitescit. Ut vanum sermonem horret sic Iustus ab illo Intemeratus erit: sua sed mendacia demum Efficient putere Malum inficientque rubore Iustitia ipsa virum, cui pura est vita tuetur Securum ast non Improbitas [-tantum eluditque ruitque] Infida quod urget Mens mala perficiet coepta eludetque malorum Securum incolumem, mens ast obliqua quod urget Eludit tantum Improbitas tantum eluditque ruitque Eludit tantum Improbitas infida: sed hic ne Externa imponat facies, sunt qui omnium egeni Divitias iactant sunt quos opulentia nullo Quamvis magna facit tumidos assurgere fastu Quin et opes sua habent incommoda, Nempe videre est Censum amplum vitae redimendae expendier omnem Securus dum vivit inops expersque minarum Iustorum e vita splendor qui lumine pulchro Effulget magis atque magis: vitaeque Malorum Quod micat exiguum tantum languetque peritque Rixarum huic seges ut fastus mentem occupat, atque Praecludit rationi; ast illi sapientia praesens Qui nisi consulto nihil inceptatque movetque Per vanas properata artes opulentia nulli Commansura diu: sed quae congesta labore Assiduo, Ingentem paulatim fundat acernum Lees: acervum. Excruciat suspensum animum expectatio, quando

Differtur, contra ut praesens id adesse quod optat Ceu reficit fructu geniali ex arbore vitam. Se facit ipse reum audito sermone salubri Qui ludibrio habet: sed qui praecepta veretur Ne placidi idem animi larga et mercede fruetur Quod monitu inculcat sapiens est vena perennem Quae vitam vitam scaturit Pestatque Lees: Perstatque. docendo Sedulus horrendae qui evadas retia mortis Ingenium rectum quod promit gratia totum est Alliciens animos, sed qui ab ratione recedunt Quidquid agant suberit durum atque inamabile quiddam Vir cautus quidque ut moveat circumspicit ac nil Quam summa ratione facit Stupidusque quod urget Id mage diffundit vacuae delicia Lees: deliria. mentis Ipse malum accersit sibi, qui mandata malique Exponit. sed qui verax sibi credita corde Sincero peragit sibi fert aliisque salutem Pauperies probrumque prement quem ponere vitae Fraena vagae pigeat: digno at cumulatur honore Qui sanus monita observans animoque recondit Mens bona recte optat, grata et dulcedine quidque Respondet votis contra ut confusio stulto est Qui vicio immersus, vinoque Lees: vicioque, recedere abhorret Qui sectari ardet Sapientes proficit una Discendo sapiendo, at si quis ad omnia stultis Applaudit sensim evadet deterrimus idem Peccantem Impietas premit indefessa, malisque Obruit; at Numen larga mercede beabit Cui Recti Studio sincerum pectus anhelat Quae bene possedit Pius ad natosque, nepotesque Heredes transmittit: opumque ([-nescitque recondit] quod anxie acervat Impius, id Iusto tandem (nescitque) recondit

Fitque viri ut tenuis bene cultum alimenta novale Sufficiat largo proventu, ac saepe videbis Excitumque opibus qui norma nesciat uti Est odium in sobolem si quis coecusque nimisque Indulgens, sed non patrium mentitur amorem Maturasse manum audacem removendo, serendo Quantum anima exposcat sumit vir iustus, eamque Exhilarat satiatque, at non saturanda Malorum Immensa Inglumes Lees: ingluvies., quidque ut glubantque Lees: inglutiant. vocentque

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.