Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAPUT.VI.

Si dederis cui Nate fidem si sponsor amici Externo: haud temerè esse puta postquam excidit ore

Ac captum te crede tuo obstrictumque teneri. Sermone. Ergo agedum Fili quando ipse subisti Hanc Sortem, satage elabi, demissus amicos Ambi omnes, non ante oculis, animoque quietem Visurus non ante, fide quam rite soluta. Ac demum gratare tibi, ceu libera vinclis Cerva nemus patrium ut repetit, qualisve volucris Elusit quae capta manus vacuum aëra plangit Alta petens, dulcem et nidum pullosque revisit. Quid deses? non parva tibi formica veternum Excutias? videri ut nullo sub principe sueta Imperio, non illa nimis exercita penum Provideat tamen, atque aestas quam longa, labori Inde festa instans, messem sub tecta reponat? Quo tandem piger usque modum stat ponere somno? Ecquando demum evigilans corpusque grabato Expedies? Sic nempe tibi dum stertere ad horam Indulges, oculi et faciles, et membra quieti Connivent; Inopina gradum festinat, et urget Res angusta domi, squallorque et tristis egestas Ceu rapidus venit ignota ab regione viator Ante domi qui rite viae se accinxit et arma Expediit, famamque sui praevertit eundo Hinc ubi damna malas subiit sarcire per artes Vana una subit impietas, omnisque facessit Quippe pudor. tum lingua dolis aptarier ipsis Queis oculis facere inde fidem pedibusque, manuque Diversum dum corde movet dum incommoda mussat Assiduus rixasque super procudit manes

Usque miser, nam perniciem sibi nescius urget Nilque artes, non ulla valet cautela ruenti Nempe Deo sunt ista Deo exsecratio summa Sex septemve oculi sublati. subdola lingua. Innocuum manus haud segnis temerare cruorem Cor versans scelus assiduo : procluus Lees: proclivis. ad omne Pes pravi conceptum animi. qui testis inani. Sermone ad veri speciem componere falsum. Suppositaque sciens rixa committere fratres Haec Deus usque odio cuncta aversatur acerbo Haec sincera Dei mens aversatur et odit Tu, Fili, praecepta patris consuesce sequendo Illa nec exciderint animo,quae sedula mater Inculcat, penitusque imo sub pectore fixa Persistant, collumque ornent radiante monili. Illa pedem quocumque feras sapientia, tutum Deducet, cum membra quies devinxerit; illa Advigilans tutum praestabit teque sopore Defunctum dulci dilectae ad munera lucis Affatus inter blando renovabit amore. Haec siquidem rutilant animo praecepta lucernae Clarae instar, mundi in tenebris, tum dia coruscat Fax legis, circum accendens lucemque, denique, Ac trita vetat excedi regione viarum viae, quae Ad vitam. ne quo Impurae capiaris amore Neu fuco, quem lingua facit meretricis, ni aurem Instillans quod cuique parens.Tu nate dolosam Ne speciem sub corde sinas penetrare nec illud. Blandula quod fallax iaculantur lumina lumen. Rem certè lena accîdit, redigitque peculi

Ad frustum: graviora manent sed adulterae amorem Illa ipsi, qua non aliud preciosus, adfert Insidiasque necemque animae. Nam quis sibi fidat Ignem impune sinu ferre aut incedere prunam Posse per ardentem, laeves nec adurere plantas? Non cuiquam levius, vetitum si accedat amorem Ille alienum ulli nunquam tetigisse cubile Esse impune sciet. Fit sanè ut inopia furem, Excuset. si dura fames exciverit. ille Deprensus tamen ad mulctam raptatur, et omnem Fit quoque ut expendat noxa septemplice censum Ast moechum non ulla adigit penuria: tantum Sed vecors quod humi affigit diae omnia mentis. Ergo ipsa poenam hôc anima accersitque, feretque, Plagasque probrumque feret; ventura nec aevo Eximet ulla Dies sceleris vestigia tanti. Nempe viro irarum vis huc exarserit omnis Ut sibi non desit iustum satiare dolorem Ultricis poenae, quamvis ut cuncta movebis Ut places incensum animum; nil mitior,alto Reiicietque preces cumulataque munera, multu Lees: vultu.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.