Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAPUT.V.

Tu mea quae dictat, Fili, Sapientia serva Ac placidas fac assiduum tibi personet aures Quod mea te doctrina monet ductoribus istis Haud metues malo amore trahi: Sed certa fovebunt

Tranquillum consulta animum, quae lingua loquetur Ac vero quaeque expromet non lubrica sensu Illecebras sed enim vita quas advena blando Instillat sermone suas facunda per artes. Illa favo quamvis mellitior, atque liquente Lenius unguento depromat ab ore loquelam: Multa subesse tamen disces absinthia laesus, Ac sensus haurire imos penetrabile telum Ad mortem sic prona ruit, sic asserit orco Denotum Lees: devotum. quemcunque trahit, quo vertitur omnis Cura domus, haud stare loco, et caligine quaeque Praeverti, ne forte viam ne forte retractes Eluctans, vitam ut repetas potiora sequendo Vos igitur quisque haec animis advertite vestris Ac ductus servate meos, tuque impia tecta, Impurae illiciumque domus, Fili, omne caveto, Ne meliora tuae depasci tempora vitae Exteri ab ingluvie cernas, dulcemque decorem Immitisque manus demum experiare rigores Externos tua ne faturet Lees: saturet. substantia, neve Ignotus, sudore tuo quae parta, recondat Ac postquam membra exhausta, effoetumque vigorem Senseris, indignans tecum: Nam quis mea torpor Quae mala pernicies, iterabis pectora circum Obriguit? quod recta odi, quod sana monentes Pertaesus, non illa animo, non auribus hausi Quae consulta dabant? sic me penè abstulit error Praecipitem caeca illuvie mersitque malorum, Pravorum iamque unus eram numeroque, fideque. Nunc igitur sorte ipse tua laetare fruendo

Et tua seu dulcem colat, cisterna liquorem Seu gelida tibi fons scateat pellucidus unda Dent potum, quosque exhuberant decurrere rivos Per vicos, et aperta sine, ut vicinia latè Delibet. Sed non etiam dominum esse scatebrae Quemque velim, vis uni esto. venamque beatam Sic habeas ut ipse fruens dicare benignus Ac tua primaevo quae delibavit amore Pectora, maturos satiet dilectior: annos Blanda uxor, ceu cara manu quae suevit herili Cerva, caput placidumque effert. qualisve tenello Blanditu curam agnoscit, dominoque rependit Capreolus. sic una omnes effingat amores Una omnes Charites spiret dulcissima coniux Turgentisque micat species quae rara papillae Luminaque et sensus praedulcis inebriet, atque Te tibi surripiens, faciles sic condiat annos. Nam fuerit quis Nate, furor si perditè inerrans Amplectare sinum magno irretitus amore Externae? Numen potius reverere quod omnia Pervidet. haudque oculis quidquam vigilantibus exit Nulla latent concepta animi, ac facta omnia librat Haec recolens nube amota quae plurima circum Caligat, cernes scelerosum quemque teneri Peccatoque suo implexum, propriasque per artes, Ac causam hanc summam esse mali certaeque ruinae Quod praecepta horrens animus, flectique recuset Et rerum potius semet per inane volutet

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.