CAPUT.XXV.
Maximus haec idem Salomon sapientia dicta Effatus, rex quae Ezechias, rex optimus alter Iudaeae gentis, famulos transscribere iussit Ecclesiae asservanda hicque o largire favorem Spiritus alme tuum divinos carmine sensus Ut valeam dulci Romanes Lees: Romanas. promere ad aures
Numine ab aeternô sunt maiestate secundi Reges, atque Dei ceu effulget glorià, captum Iudicia omnem quod superat Lees: superant.: sic gloria Regum est Haec libare, sua ad divinam et condere normam Decreta. hinc magni ceu non comprendere coeli Vastum orbem potis haud terrae barathrumque profundae Sic nec scrutari penitus penetralia Regum Argentum ut sis Lees: si. quis ritè excoquat, omnis ut inde Scoria despumet; massa utilis illa futura Artifici, vas ad magnum quà formet honorem: Momentum tale, ab regis removere scelestum Consessu, cuncta in meliusque resurgere et eius
Firmari solium cernes moderamine iusto Abstine Regi ut te sistis iactantia ab omni Magnatumque loco te intrudere. Quam satius sit Hic tibi ut ascendas quàm submoveare, iuberi? Quam coram ingenius Lees: ingenuis. tantum hunc te ferre pudorem Ne temere in litem te coniice (namque videntur Primo ortu facilès) ne te pars altera tandem Consilio excusso, turpem affundatque pudorem Quam satius si quid controversum incidit, hoc vos Inter vos placidè componere sicque manere Et tua et alterius secreta incognita multis? Haec retegendo, illi qui audit, fis putidus atque Haec nota inusta manat Lees: manet. tibi non reparabile damnum Quantum et vox nequit, ut semel est emissa reverti At verbi appositè prolati gratia tanta est Ceu si operi ex argento indat mala aurea fusor Una aptans, dextrâ artifice, pretiumque decoremque Lees: decorem. Quale ex puro auro torques, atque aurea bulla Se mutuò decorant prudens reprehensio talis Attentam docilemque viri cum repperit aurem Nix flaccescentes quam grata refrigerat artus Sirio ab ardenti: sic legatusque fidelis Ceu vitam domino reddit qui miserat ipsum Nubes et ventus se miscent aethere at imber Frustra expectatur. Sic se quicunque benignum Munificum iactat res si non verba sequatur Lento animô tandem efficies inclinet ut ad te Excelsus rigidus Princeps, oratio mollis Estque potis vel quae durissima frangere corda Mel reperisti? sic fruitor, tamen ut modus adsit Ventriculus saturô ne nauseet, evomat illud Atque inferre pedem esto circumspectus in aedes
Vicini, ne si nimius, te nauseet ille Atque odium loco amicitiae succrescat acerbum Mallens Lees: malleus. est quatiens, frangens, et acuta sagitta Lethalisque ensis testis, qui clanculum amico Adfert exitium, sua dum mendacia promit Mandere conantem ut dens fractus deficit, utque Luxatus poples compulsum currere tale Desertorque Dei quô fidit rebus in arctis. Ludicra qui aegro animo cantillat carmina tantum Ille vivat Lees: delirat? quantum si vestem detrahat Vul aan: acre. Dum frigus, quantum et nitro Lees: intro. si affundat acetum Esuriat si qui te odit promtus tamen illi Panem offer: si sicca sitis. potuque levato Sic erit ut capiti illius moderatio acervet Haec tua ceu prunas, quae haerentes assiduum urant Haec eademque accepta Deo patientiâ, quamque Insuper ipse bonus largâ mercede beabit Vim facit ut Boreas nubes rumpensque fugansque Sic cohibes. suetum traducere clanculum ut infers Commotum vultum, ostendens te haud ista probare Conditio est melior, undo Lees: nudo. sub sidere tecti Degere parte aliquâ, quam si domus ampla, ubi vitae Est mulier socià, assiduum cui iurgia in ore. Potus aquae ut gelidae illi quem sitis urget anhela Sic animum prosper delectat nuntius, usque Hoc magè si veniat loginqui Lees: longinqui. a partibus orbis Vir probus ut pravis placeat, si flectitur unà Ad pravum est veluti si fons calcatur et unda Sordescat, vitio aut alio corrupta scatebra Mel dulce; aut multo si utâre erit haud sine noxa Tale et divina scrutando si nimius sis Perstringetque alia ex alia tibi gloria sensus
Opidum Lees: oppidum. ut opportunum hosti est, quando aggere rupto Murorum patet: hoc vir qui retinacula ponit Nulla animo, affectus qui circumscribere nescit
Cookies on Poetry Cove