CAPUT.XXIII.
Mensae accumbendum tibi si cum Principe, merite Lees: mente. Circumspectâ esto. quidquid tibi se obiicit, altè Expendens. Namque indulges si affectibus, hoc te Ipse tuo cultro iugulas. Tum fercula ne eius Expete opima ut quae saepe huc fallacia tendunt Lees: tendant. Interiora tua expiscentur Neve labore Improbo opes tantum ut cumules, miseram obrue vitam Ne Lees: nec. quidquam haec sana est prudentia, tempera ab illa An tibi tam vigilem esse oculum sperabis, ut illud Non amittas, quod nusquam consistit? habentque Divitiae hoc certum, dum tu securior: illae Alarum sibi remigium aptant, atque recedunt Ocius, ac, petit alta volans regina volucrum Esse illi conviva, oculo qui quidque maligno Aspicit, haud ambito, eius te fercula neve Alliciant, quàm lauta et sint neu credulus esto Quid prae se ferat. In te animum ut conceperit ante Sic perstat. quam blande iteret, dape teque liaeo Ut large invites Lees: Invitet.: aliud sub pectore versat Buccea nempe comesta tibi est, sed quam magis optes Post vomuisse, et quae ingessisti suavia dicta Ab fucato excepta animo periisse dolebis Non coram stolido gravibus de rebus agendum, Ille etenim quàm prudenter librata loquere Contemnit, torquetque odio, atque in ludicra vertit Quem statuere olim maiores limitem in agris, Ut moveas tetigisse time aut invadere fines
Pupillorum illos nec opis tibi fingito inanes Namque Deus vindex aderit, fortissimus unus Acriter hic te adversus ius urgebit eorum Effice disciplinae animus se ut sistat et auris Se tua sermoni, qui vero consonus atque Ne puerum disciplinae unquam subtrahe, at insta Securus, verbis, quanquam addas verbera mortem Haud te inferre: animam sed mortis faucibus eius Eripere instantem monitis ferulaque severa Mens tua se ut profert, Fili sapiendo, meam unà Me totum exhilaras, atque hîc quando insuper addis Cognita sermone ut recto quae recta loquare: Interiora mihi saliunt dulci omnia sensu Hinc vitaeque modum statuas. Noli aemulus illis Esse quibus vitae dux est sua caeca cupido Peccata et cumulant tibi sed reverentia summi Numinis ante oculos esto, assiduumque recurrat Ac quando est cuiusque rei suus exitus, isque Optatusque bonusque bonae: tibi sic tua nunquam Spes succidetur perstanti in tramite recto Auscultare esto mi fili, promptus et inde Rectricem tibi vitae hauri sapientiam, ad istam Affatus Lees: Affectus. compone omnes ac dirige gressus Atque Cave socium te illis adiungere quorum est Unica cura madere mero immensamque cupitâ Explere ingluviem dape. Nam comedoque, bibaxque Quisquis erit, manet hunc paupertas dura, et amictus Pannosus facilem quemque indulgere sopor Lees: sopori. Ipse patri (nam te genuit) promptam arrigito aurem Ac matris vigor etsi animi iam aetate remittat Neglige ne documenta tamen quae sedula dictat
Sectare omni in re verum hoc tibi compara et emtum Non venale esto, Rerum sic certa paratur Cognitio formans vitam prudentia surgit Quam summe exsultat genitor dum ignescere amorem Iustitiae in gnato persentit! quam sibi talem Et genuisse placet, cui sit Sapientia cordi Fac fac laetentur genitor tuus, et pia mater, Haec quae te tanto tulit educavit amore Fac illi tacitam portentent Lees: pertentent. gaudia mentem Ergò agedum, mihi Gnate tuos committe regendos Affectus promptusque volensque huc lumina verte Ad quae praescribo, sint ut tibi regula vitae Nam tibi quos fugere inculco meretricii amores Foeminae et illicia externae, sunt fossa profunda Augustus putensque Lees: Angustus puteusque., unde haud remeare facultas Illa sagax praedae invigilat praedamque Lees: praedaeque. odorata Collocat insidias maioremque artibus istis Ex hominum numero turbam facit esse rebellem Quid porro Ebrietas? Quis demum vae tibi Lees: sibi. clamat? Quisve eheu? cui rixae, insana et murmura? plagaeque Acceptae sine causa? oculi infectique rubore? Hos nempe ista manent quorum inter pocula vita Tota affixa fluit, quibus una est cura, liaeus Quaerere ubi nustus Lees: mustus. potiori fragret odore Ne te, ne alliciat vinum rubor illi inardet Spumante et paterâ dum subsilit atque bibendum Se invitat. Dum levè intrat, sunt omnia recta: Sed tandem effectum ostendet, par esse venenum Serpentis morsu, aut qualis punctura Cerastae Accendit toto serpentem corpore pestem Nec corpus tantum haec quam animumque infestat, amorem
Lumina ad externum deflectes cor tibi prava Suggeret, excudet quae subdola lingua loquatur. Hic quanquam in medio sis iam discrimine, quanto est Qui maria alta secans demittat lumina somno Aut malo niscendo Lees: inscenso. ausit connivere sopori: Te tibi securum facies (tantus stupor) at me Dormitans dices, me Vul aan: me. cecidêre, neque inde Aeger ego, aut quidquid tutuderunt sentio quid non Evigilo? Repetam vini genialis odorem.
Cookies on Poetry Cove