CAPUT.XVI.
Mortales multa ut secum versentque, parentque Plurima disponendo, Dei fit munere, ut ista Quae concepta animo verborum gratia adaequet. Quisque sibi sua pura facit, sibi comprobat ipse: Est sed qui expendit penitus, qui lance secreta Ille Deus, qui imi penetratque recondita sensus Si tibi quidquid agis, stat fixum, Numine ab uno Successum pendêre, uni committere recta Sic tibi erunt concepta animi, nec vana dolebis Immensa ut pateat maiestas, omnia condit
Conservat, movet, Omnipotens, torporque malorum Huc etiam, ut cum tempus adest iustam expleat iram Omnipotens elatum animo aversatur et odit, Perque manus licet accepta, hoc securior et sit Contages, tamen haud unquam impunita manebit Eluitur quod inique actum, amplexando benignam Sinceramque, Deo, vitam, adspirante. Malumque Vitare, exhorrere, Dei reverentia praestat Cuius vita Deo placita est, quaecunque movebit Quicquid et inceptet, praesens huic Numen amicum Paucula quae fruitur, mens cui sibi conscia recti Divitiis potiora aliis quam splendida, ut intus Fraude mala haec domi et cumulare, tenere, remordet Mens sibi proponit quaecunque in rebus agenda Versans, disponens, quorum eventura, Deus quae Arbiter annuit, et successum numine firmat Quisquam haud divinando animi penetrare Lees: penetrat. retrusa, Eloquii ut maiestas, quae Regis detonat ore Huicque suo non Iudicium unquam pondere aberrat Quid circa trutinaeque usum, facilisque libellae Committas, qui aequi vindex. observat opusque Ceu suum habet, quae marsupium tua pondera servat Regibus est, haudque immerito exsecrabile quidquid Impium et impurum, quid enim potiore potenti Iustitiâ solium excelsum fundamine firmet? [-Ac] Hinc iisdem placitumque, oris si consona menti Sermo effert sincerus, eum amplexantur amore Qui loquitur, Recti sibi quod mens conscia dictat Qualiter irruerint si quem undique nuntia mortis Tale legas Regum in facie excandentium: at illa Est qui tractando Sapiens corda effera placat At contra facies cui claret regiâ: et que Lees: eique.
Ceu vita exoritur, tale amplectique Lees: amplectititque. favore, Ceu cadit expectatus humor sitientia in arva Possessor fac clarae ut sis sapientiae, et illa Tum capies, quam puro auro praestantior et quam Rerum usus praestat, supra argentique valorem Hoc via habet Rectis quae trita, recedere pravi ut Qua subolet species, animae et qui continet aestus Instituit, servatque idem recte omnia vitae Observa, fastu occepit quis tollier, eius Ut status inde labet tumidusque ut spiritus haud se Iam capit incumbentem una cernesque ruinam Quam melius mente placida esse: humilemque teneri Cumque Dei mansuetis, quam socium esse superbis Elatis spolia ampla etiam partirier unà Seria qui attendit placidus, qui percipit, haurit: Dulcem idem sentit fructum, ac ab Numine pendens Inque uno mentem firmans, idem ille beatus Sagaxque, gnarusque audit, qui pectore, non qui Ore sapit: sed ut internam ad Sapientiam, adestque Suada labris illum et doctrinae gratia honorat Qui pollet recto intellectu, hôc possidet idem Ceu scatebram vitae: at stolidis, studioque operâque Qua sese exercent, tantum est dementia inanis Suppeditat bene mens cogitans affarier omnia Posse sua Lees: suo. sensu, labris suadaeque medullam Indit doctrinaque alios seque instruere unà Delicium placiti est sermonis, quale liquentis Aerii dulcor mellis reficitque animam ipsam Hinc penetrat totam ad compagem adque ossa levamen Est sibi qui indulgendo facit sibi et omnia recta Quod cogitet quod agat extrema adverte videbis Amictant Lees: annictant. oculis gravido dum pectore fraude
parturiunt lingua adloquitur mellita favorem Inventum ut iam consilium meditata patrandi Canities talis veneranda, ut tempora circum Effulget diadema: atque hunc qui affectat honorem Iustitiae studiam Lees: studium. securo tramite ducet Robore praestanti, tamen est praestantior, iram Qui cohibet, manisque Lees: maiusque. animo dominarerLees: dominarier., atque Expugnasse manu validis cincta oppida muris Non ita fortuito sortes mittuntur in urnam Nec temère est quodcunque exit. Nam ut cetera Numen Eventum hîc etiam placidum sibi providet idem
Cookies on Poetry Cove