Skip to content
1560

Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)

Johan Radermacher (de Oude)

CAPUT.XXII.

Quibusvis mage divitiis optabile nomen Esse bonum. non argentum, ut res poscit, et aurum Tam praesentia, quam adspirat si cui aura favoris Condito Lees: conditio. haec vitae permixti dives egenus Se mutuo exercent, quicquequid Lees: quicquid. sis hoc tibi dicta Assiduo; esse Deum communem utriusque parentem Praevidet astutus mala, dum deseviat Lees: desaeviat. ira Seque abdit: Fatuos sed fert Vul aan: fervor. suus ac nil Dum circumspiciunt male mulctatosque videbis Mansueto est merces animi reverentia summi Numinis, hac fruitur dulcedine, gloria, opesque Unà adsunt, sanctam et vitam excipit illa perennis Obliquâ qui quidque viâ molitur ubique Spinae illi laqueique occurrent: abque verente Sincerum maculare animum procul ista recedent Imbuito bene maturè puerum ut capit aetas Rebusque Lees: Rebus quae. formant vitam haudque verere laborem Ne perdas, sit granda Lees: grande. aevum tamen ista recurrent

Conditio vitae haec opulentus ut imperet illis Res quibus augustae Lees: angustae. atque hinc qui mutuat hocce Danti quisquis sit servum se subiicit idem Ipsum angat, tumidusque aestus quo se altior infert Concutiendo alios, momentô concidet omnis Sentiet ille Dei propensum, hominumque favorem Qui sincero oculo quidque aspicit, atque benigne Quod sua res patitur, largiri est promptus egeno Eiice derisorem, unaque facessere longè Iurgia, iam motas litesque silere videbis Quamque trahunt ignominiam, praecideris unà Fit, qui corde studet puro deducere castum Sermonem huic una linguae sit gratia talem Vul aan: ut. Adsciscat sibi Rex qui verè magnus amicum Quidquid suscipias, rectô intendendo, secundat Subque oculos servat Deus: at quaecunque rebellis Ipsi, concinnet verbis: alio omnia vertit Omnia praetexit piger unum horrendo laborem Est foris, est inquit rugiens immane leo, qui Me discerpet, ubi dedero me in aperta viarum Os, quô blanditiis mulier, quae exuta pudorem Supponit fraudem, est barathrum, exitiumque viret quò Ille Dei magnam in se qui commoverit iram Stultitia et veritas animis puerilibus haerent Colligatae arcto vinclo: ferulaque severae Perstando disciplinae tandem ista recides Est caeco census qui angendi Lees: augendi. raptus amore Excutiat tenuem qui donet munera habenti Efficiet tantum hic, ipsi ut dominetur egestas

Te mage qui sapiunt, horum tu percipe dicta Auribus arrectis, atque haec docili imbibe mente Suave futurum animi in penetrali haec condere, namque ut Res poscet sermonem, concipiesque, recurrent Una eadem labris solidum aspersura decorem Et super haec fando quae instillo plurima tendunt Huc demum, ut mecum tibi sit fiducia in uno Supremo fundata, hominum, rerumque parente Nonne bonô tibi quae scripto documenta fideli Consigno, quibus instructus consistere magnis Coram principibus valeas ceu Lees: seu. provida dando Consilia omni in re Vul aan: bene. iudiciumve ferendo? Nonne ut te capere et facerem, sibi ut undique constet Quod verum et solidum, et quae vero consona verba Utque ad te missi, a te etiam quae vera reportent? Ne tenuem excutias, confisus nemo quod illi Sit laturus opem, ne contere, Ius ubi dicis, Quemque humilem, qui contra ausit non hiscere namque Omnipotens aget istorum causam, atque tremendo Iudicio exipiet Lees: excipiet. vitam raptoribus ipsis Ira in quo dominatur, eum ne dilige amicum Neu comes esto illi, quem bolos Lees: bilis. perfacile aestus Corripit haec qui non vitet contagia, eandem Addiscit vitam, in loqueos Lees: laqueos. seque induit ipse Ne te immisce illis faciles qui porgere dextram Atque fidem obstringunt aliena ob debita Nam cur Hoc dedas te ultro in discrimen Creditor ut te Si non solvendo es, ipso extrudatque grabato? Quo limes positus quondam a maioribus hoc stet Securusque loco, movisse ac velligio Lees: relligio. esto

Ast attende virum, sibi qui commissa fidelis Strenuus, exsequitur cernes emergere et esse Regibus in pretio, nunquam obscurumque latere

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.