Skip to content
1579

Het cort begryp der XII boecken Olympiados

Jan Noot

VVinandi Catharini Palaeopolitani Carmen.

QVAE tam docta manuss quae charta dulcis imago Dic Nootae precor, dic ô diuine Poeta Emicaet? aeternis Calo te laudibus aequant. Quaenam Cygnorum pulchra atque argentea pluma Tam suanis, quae vi te mortis liberat atra? Quis superum fauor hic? qua te clementia Diuum Vindicat, obscura ne sint obliuia fama? Sic niucis passim tua gloria prouolat alis. Immo te egregium & candenti Corpore Cygnum Te rex fluuiorum lsquidis miratur in vndit Mollia suauisono mulcentem flumina Cantu. Te pulcher Scaldis leni qui culta susurro Prata secat, tumidisque sonans deuoluitur vndis, Inde pater Renus, nec non te dia Mosella Audijt aeterno clangentem Carmina Versu. Nunc Orbis fluuios omnes & littora circum Magna maris resono demulces omnia Cantu. Quae tibi Diua tamen mater fuit? Vbere cuius Suxisti aetherium tam dulce sonabile nectar? Quod nostros animos aeternis Versibus implet. Qualibus egressus plumis dic qualibus alis Quáue via aetherium potuisti scandere Olympum? Qua neque Vergilio neque regi cedis Homero. Sic sacer & Daniel & Moses numine Diuum, Omnibus instructi fuerant iuuenilibus annis Et gentilicias Sophiam didicere per artes. At simul ingressi maturae tempora Vitae, Mente Deum & castis animis coluere Tonantem: Tu quoque non aliter, postquam clarissime Vates Omnia es antiquae scrutatus laudis & artis Munera, & inde palam vulgasti multa per orbem: Nunc Euangelij te sacra ad munera confers. O vis quanta Dei, qualis diuina potestas, Quam varius Deus ille, bonus, mirabilis idem, Copia quanta, suae quanta omnipotentia dextrae, Quae tam mira loqui quae sufficit ista canenti Prodigia, & manuum miracula sancta suarum. Perge animis igitur Vates clarissime tantis Muneribus fulgens, qui natus es optimus ijsdem Lusor amabilium victuro Carmine rerum. Salue Heros idemque Dei sanctissime mysta. Non tantum in terris dabitur tibi laurea nostris Quam tu ritè tenes, quam multa laude parasti.

Tempus erit (neque enim dudum spero abfore tempus) Cum pro laudedabunt tibi pro virtutibus istis Caelicolae aeternam Caeli de rupe Coronam. Tum tibi Christus enim, tum diuus in agmine Victor Caelituum tua conspiciens illustria facta, Hoc opus aeternum statuet, Vatique trophaeum. Vt cum frigida mors anima secluserit artus Cum Dijs caelesti celebreris diuus in aula.

Μάνθανε πὸλλα καὶ μακαριὸς έση.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.