Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Emblema. Duae Ancillae, quae fenestras ab aranearum telis emundant. Acies subtilis, inutilis.PHilosophi, solos qui se flant esse peritos, Egregiosq́ue viros, Sunt omnium Stultissimi. Quid Logices laquei, quid caeca Sophismata, Elenchi Ecquid acumen, inest Quid Syllogismo plectili? Sunt tricae & nugae, quamvis molimine magno Talia quis faciat; Heu! texta sunt Araneae. Respice quàm vigili fiant haec fila labore; Et tamen illud opus Parvi putatur, spernitur. Ingenij est acies subtilis inutilis omnis: Nîl solidi, ast stolidi Sophista vane discutis.

Vincula Chrysippi nimiùm sublimia vita Si sapis; alta nimis Mens est ruinae proxima.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove