Emblema. Disputatio publica; Praeses è cathedra, parvulus Asinus defendens. Doctores oppugnantes, inter quos nonnulli formam habeant Asininam.
In Institutis magis muti estis brutis;
In Codice didicistis modicè:
In Novellis similes estis Asellis;
In Digestis nihil potestis;
Et tamen Doctores estis.
HUc ades è nido petulanti splene cachinno;
Materiam haec risus picta tabella dabit.
Annè Asinos, claros inter doctosq́ue Magistros,
Sublimem varios cernis habere locum?
Plurima nimirùm tales Academia bardos
Nutrit, Doctorum copia magna datur:
Sed titulo tenus: Eximij sunt arte bibendi,
Non dissertandi: vix tria verba tenent.
Barbam Doctoris furcatam, pallia, braccas,
Fastum, nomen habent; caetera dona latent.
Nîl in Digestis, modicè de Codice nôrunt,
Eximij Stupidi mox tamen esse volunt.
Seu glaucum, aut rubrum; birretum rideo vestrum:
Non faciunt doctum pilea quadra virum.
Cingite contortis Asinorum tempora caudis;
Non est conveniens crinibus alter honos.
Hujusmodi Doctori mortuo, hoc, aut simile inscribendum Epitaphium.
Hìc jacet Eximius Dominus Magister noster,
Qui in vita sua argumentavit bis, vel ter:
Semel in Celarent, ita ut omnes admirarent;
Bis in Frisesomorum,
Requiescat in secula seculorum.
Amen.