Emblema. Tantalus ad mentum usque in aquis; suprà caput, arbor pomis repleta.
Spes mihi semper adest.TAntalon hîc cernis miseros perferre labores,
Qui conviva satur Numinis antè fuit.
Arboreos inter foetus & Punica mala
Esurit, & medias jam sitit inter aquas.
Nam quoties gratos tentat decerpere fructus,
Et bibere, à labris arbor & unda fugit.
Spes bona semper adest, nunquam res ipsa palato;
O! nimiùm domino lingua nociva suo!
Chimice quid rides? Mutato nomine tantùm,
Haec tibi, quam rides, fabula ritè quadrat.
Cerneris assiduò duros perferre labores,
Pelves & folles nochte dieq́ue moves.
Divitiis inhias, aurum conflare laboras,
Elixir, sulphur, Mercuriumq́ue coquis.
AEs, plumbum, herbae, divinus lapis ille Sophorum,
Multaq́ue, quae taceo, fulva metalla placent.
Aurum ex his quaeris Chimista, & falleris amens:
Pauperiem conflas, praetereàque nihil.
Aurum inter, vacuus suspiras jugiter auri;
Res tibi vix unquam, spes tibi semper adest.