Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Mundi Stultitiam per Emblemata sapienter edenti. QUid metuis, Reverende Pater, committere luci Stultitiam Mundi? Mitte, placebit opus. Nîl habet obscoenum, nîl Stultum turpe Theatrum

Exhibet; ast lepidis seria mixta jocis. Quae nec Livor edax, nec rodere Zoïlus ipse, Atro nec Momus laedere dente potest. Errores Mundi carpis: quis talia carpat?

Crimina carminibus carpere, laudis opus. Stultitias hominum calamus sale mordet honesto; Mordere hìc Criticus nullus honesta solet. Quam benè! Quam rectè! Pauca haec tua Symbola Stulta,

Doctrinam ostendunt, judiciumque; tuum. Hae sunt primitiae tamen, haec exordia prima, Praeludit famae sic tua Musa tuae. Quo pede coepisti, pergas, Venerande Magister,

Et genij, & studij da documenta tui. DICat MagIstro phILIppVs taX, Poëta Brux.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove