Emblema. Duo Stulti; uterque manu gestat Corvum, clamantem: Cras, Cras.
Vox est, praetereaque nihil. Ovid.Est quidam raucus praeacut praeditus ales
Unguibus; hunc prisci Corvum dixêre Latini.
Nigra, rapax volucris, furtum committere nata,
Assiduò crocitans, & rauco gutture, Cras, Cras
Increpitans; furtoq́ue tamen subducere quidquam,
Et rapere ut vivat, non desinit improbus ales.
Huc, huc qui verbis correpti, & fulmine Divûm
Admoniti, turpem vitam emendare negatis:
Dispeream, meliùs si quis vos pingat Apelles;
Convenit haec vobis Corvi natura maligna.
Continuè Cras, Cras, stulto ructatis ab ore,
Et nunquam finis; patulas vox fertur ad aures,
praetereaq́ue nihil; grata est, placet improba vita.
Vah! homines cerebro vacui! vah! pectora coeca!
Non est, crede mihi, sapientis dicere, Cras, Cras:
Sera nimis vita est quae fertur crastina; forsan
Parcarum funesta Trias tua stamina solvet,
Florentesq́ue hodie scindet dura Atropos annos.