Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Emblema. Hortus florum; eorum cultores aliquot, cum capitio Fatui, de floribus disceptantes: Morio qui sordes alvi praedicat. Cuîque suum benè stercus olet.STultus ille, blennus ille, Stercus alvi praedicat; Nectar illud, mel suave, Clamat esse saccharum; Mille sordes Carolinis, Mille Libris aestimat. Cuîque nempè quam cacavit, Merda fragrat optimè; Quisque gesta quae patravit, Stulta quamvis, evehit. Huc àdeste, quos decora, Chloris alma diligit; Totus autem ridet orbis, Et cachinnis excipit.

Haec tabella vos ad unguem Quotquot estis exprimit. Nempè flores qui cloacam, Quiq́ue spirant nauteam; Buxeosq́ue, luteosq́ue, Laude summâ tollitis. Hosce mille vos talentis, Mille Scutis penditis. Hisce, quidquid Sors amicâ Fronte donat, perditis. Eia salve turba stulta, Turba salve ludicra: Picta vobis palla quadrat, Atque tintinnabulum.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove