Emblema. Paradisus; arbor boni & mali, quam serpens stringat: juxtà eam Adam & Eva cum capitio Fatui. Ex pomo Adami mors, ex Evae verò Stultitia prodeat.
Stultorum hínc omnia plena.ADame credis? Pomaq́ue noxia,
Quae blanda vultum foemina porrigit,
Anguisq́ue commendat susurrans,
Dente premis, manibusq́ue tangis?
Dies lapillo digna nigerrimo!
Hora ejulatu flenda miserrimo!
Quâ nempè venturos Nepotes,
Teq́ue, Pater miserande, perdis.
Deum futurum te malè sibilat
Astutus anguis; te tua decipit
Consors, boni maliq́ue promptam
Notitiam malè sana spondens.
Morsu hoc perîsti; stultus & insolens
Hoc esse ligno, non Deus, incipis:
Hìnc cuncta Stultorum repleta,
Hinc stolidus fatuusq́ue Mundus.