Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Emblema. Campana extrà turrim vel Templum pensilis. Quod volo, non facio.COnvocat hominum, cernite, coetum, Ligno pensilis aenea moles; Sonat ut populus Templa frequentet, Monet ut Mystam turba coronet. Supplice Superos voce rogare, Caelo geminas tendere palmas, Mentem in melius vertere, rectè Vivere populo praecipit omni. Attamen alios quò vocat omnes, Nunquam moles garrula tendit. Ea quae turbis murmure linguae Suadet, machina negligit ipsa. Currite Fratres, Templa subite, Fundite lacrymas, tundire pectus, Vivite meliùs, vivite sanctè, Parcè vivite, vivite justè, Lectum illicitum, furta, rapinas,

Spernite Bromij pocula Patris. Aut si vultis, credite tantùm; Vos Fiducia sola beabit, Unica sontes justificabit: Opera in vita nîl bona profunt, Nec mala pravis Fratribus obsunt, Incredulitas sola nocebit; Multaq́ue rectae talia nostrae Dissona Fidei dogmata, Calvi E suggestu voce malignâ, Clamant Batavi saepè Ministri. Quae castigant attamen ipsi Turpia rarò crimina vitant. Curios scilicet atque Metellos Sese simulant, Fabriciosq́ue. Bacchum intereà pectore toto, Totis ardent scorta medullis. Juvenes vitiant, vincla jugalis Fidei frangunt, vivere passim Furto gaudent atque rapinâ. Sit Calvinus testis; ob illa Stigmate dorso clarus inusto. Tali populum Lege docentes; Populum Fatui nulla docetis. Ea quae cathedris dicitis altis; Ipsi primùm semper agatis; Dicite verum, sana docete Sanctaq́ue Christi dogmata Cattos. Tunc cum fructu verba monebunt, Aliquod voces pondus habebunt.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove