Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Emblema. Sclopetum adductum. Tangar, inardescam.DEsine, quid video? Sclopetum desine demens Articulo vel tangere parvo. Leniter adductum est, attactum leniter ardet, Atque truces mox evomit ignes. Tangere desistas subitò violentia mentis Quorum gliscit & impetus irae. Sunt Fatui tales; verbum si dixeris illis Sit lepidum, quod displicet, ullum. Dentibus infrendent, pallent, spumantque;, fremuntque;, Bile tument, stomachantur in omnes. Exoptant gladios, pugnam committere, stultae Mille vomunt convicia linguae.

Latrant, exclamant circum se more canino, Quin Tigres tibi credis adesse. O Malè sana cohors, Fatuorum digna cucullo! Gens Mimi ridenda cavillis! Percita tam subitò compescite pectora; pravè Nè sectum stomachemini ob unguem.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove