Emblema. Genius pomum Sodomae aperiens, exteriùs pulcherrimum, interiùs verò cinere repletum.
Lumina fallit.Ovid. Met. 6.QUid labra jactas Nympha corallina?
Quid colla tanti ducis eburnea?
Blandis superbis cur ocellis,
Candidulis, roseisq́ue malis?
Cerita Virgo, desine, desine,
Efferre vanis talia laudibus;
Natura quidquid gratiarum
Fortè dedit, nihil esse constat.
Fallit venustas lumina corporis,
Velut Gomorrhae mala rubentia:
Externa quorum forma pulchra est,
Interior cinis atque pulvis.