Skip to content
1669

Theatrum stultorum

Jan Leenheer

Emblema. Mola aquatica, quae sine beneficio aquae, nihil farinae largitur. Dabit Vnda farinam.Poëta loquitur.NEc Mola dat tritam, si deficit unda, farinam, Carmina nec Vates deficiente mero. Esse Poëta cupis? chiragrâ podagrâq́ue labores; Tunc calamus primùm, siccaq́ue vena fluet.

Ennius ipse Pater vero pro teste citatur, Qui benè dum cecinit praelia, potus erat. Scilicet ingentes ausus & robora vinum Sufficit, id nervos ingeniumq́ue juvat. Dissolvit curas, attollit ad aethera mentes, Entheus exurgit spiritus indè tuus. Quare age, dum scribis, tibi suadeo sumere vinum; Lympharis quoties frigida lympha placet.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Theatrum stultorum · Jan Leenheer · Poetry Cove