Skip to content
1602

Der stadt Leyden Dienst-bouc

Jan Hout

[Florencivs Comes Hollandiae] Florencivs Comes Hollandiae, vniuersis presentes literas inspecturis, Salutem, & noscere veritatem: Cupientes dilectos nostros opidanos de Leyden, propter grata ipsorum obsequia, quae nobis & nostris antecessoribus frequencius impenderunt, & adhuc impendere conabuntur, fauore & gratia prosequi speciali, ipsis tenore praesencium duximus concedendum; quod quilibet homo ab hinc deinceps, qui velit & petat recipi in opidanum dictae villae de Leyden, idem per Burchgrauium & Scabinos prefatae ville, ad hoc recipi debet, & admitti: & dare debet in signum receptionis suae predictae, quadraginta denarios Hollandiae, & non plures: quorum pars media succedet Burchgrauio, & residuum cedet Scabinis memoratis: & dictus receptus permanebit in dicta villa sicut ceteri, opidani

moraturus. In cuius rei testimonium, & munimen praesens scriptum, sigillo nostro fecimus communiri. Datum & actum apud Leyden, feria tercia post octauas purificationis Mariae virginis, Anno Domini M. cclxxiiii.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Der stadt Leyden Dienst-bouc · Jan Hout · Poetry Cove