Schematis 2. explicatio; Quo ad frugem vocat Angelus, auocat verò diabolus. Schemat. 2. Cap. 1. Angelo duce, Occasio, Tempvs, Deiqve avxilivm hominibus subministrantur. TAmetsi suo sensu verum dicit Seneca;Seneca, in Prou. Omnia aliena sunt, tempus tantùm nostrum est: rectiùs tamen nostroque proposito conuenientiùs cum D. Augustino dicemus, Nihil propriè absoluteque loquendo esse nostrum, praeter peccatum, cetera omnia nobis à Deo esse concessa. Quadrat id optimè cum Apostoli sententia, quam eiusmodi argumento consignat: Quid habes quod non accepisti? Si1. Cor. 4. autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Tempus cum reliquis à Deo accipimus: peccatum verò ex nobis ipsis habemus, tamquam maximè proprium. Nunc verò, quia Angeli administratorij spiritus sunt, inHebr. 1. Angeli boni praesidium, in Occasionis cura. ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capient salutis; non malè hoc schemate inducimus Angelum, & quidem cum primis tutelarem; vt qui nobis tempus, occasionem, diuinamque gratiam, velut caelestem rorem, in conspectum adducat. Videmus siquidem sacris diuinae scripturae monimentis expressum, Angelorum adminiculo, tempus acceptabile, rerumque rectè gerendarum opportunitatem, hoc est, Occasionem percommodam, atque adeò gratiae diuinae praesidium, subministrari: Deo, vt supremo omnium datore ac moderatore, sic disponente.
Ita Angelus Agar ancillae Sarae fontem aquae peropportunumGenes. 21. ostendit, quo & suam, & filij sui Ismahelis sitim restingueret, languentemque prae ariditate animulam refocillaret. CuiGenes. 16. antea quoque tempestiuum se exhibuerat consolatorem, cùm indignabunda ab hera sua profugisset: viam modumque ei suggerens, quò in gratiam Dominae suae humiliata rediret, quae superba recesserat. Sic quoque caelestes illi nuncij, Lot filio fratris AbrahamGenes. 19. in extremo discrimine constituto, vxorique eius & filiabus, modum methodumque ostenderunt accommodam, quasi tempus, occasionem, diuinamque opem ob oculos statuentes, quò se praesenti periculo eriperent, atque in tuto collocarent. Quod dum non arripuerunt eius duo generi, sed spernentes oblatam caelitus occasionem, quasi per ludum & iocum talia in terriculamenta sibi proponi existimarent; cum impijs Sodomitis malè mulctati sunt. Quin & vxor Lot, dum iam apprehensae occasionisPetra salis sapientiae typus. praescripta neglexit, respiciens retrò, in statuam salis conuersa, alijs exemplo statuta est maioris obseruantiae & prudentiae. SolentGregor. enim, vt ait Gregorius, oues petram salis lambendo reddi meliores, magisque ab insidiante illis corruptione immunes: ita & nos, si hanc petram lambuerimus, altiori sensu casum hunc expendendo.
Cookies on Poetry Cove