Schematis 6. explicatio; Quo, quàm alacres Occasionis commoda prudentiores amplectantur, ostenditur. Schemat. 6. Cap. 1. Liberalitatis ac remuneratae hospitalitatis exempla, per Occasionem. QVemadmodvm praecedenti schemateHospitalitas remunerata. opportunam Temporis Occasionisque obortae praesentiam, sub gratorum hospitum typo repraesentauimus; ita non inconuenienter hoc schemate beneficium vtilitatemque ipsorum, quando debito studio excipiuntur, praestantibus donis, quibus suos beant ornantque hospites, assimilabimus.
Proinde, sicut sub hospitij titulo impigram Occasionis Occasionis acceptae commoda. obseruantiam ibi commendauimus; ita hîc fructum ex studio eidem exhibito prouenientem, sub nomine munerum, quae suis hospitibus elargitur, exponemus. In primis illud Aristotelis in medium proferatur, quod totiLiberalitas iuuenum exhilaratorum proscenio seruiet, & ad munerum distributorum explicationem muniet viam. Nulla res, inquit,Aristot. de disput. Philos. perinde parit gaudium, vt beneficentia. Verè se rem ita habere, quotidianus vsus demonstrat. Cuiuscumque etenimMuneta. conditionis vel aetatis sint homines, videas omnes statim miranda gestire laetitia, si munerum distributio liberalitate cuiusquam oboriatur. Vnde fit, vt in maximis quacumque de causa iucunditatibus, publicisque potissimum gaudijs, ne quid ad tantae rei desit perfectionem, munera distribuantur, publica instituantur conuiuia, dolia vini integra dapesque in publicum liberae exponantur, discique argentei atque orbes cum ipsis mappis, quandoque è sublimi in vulgus proijciantur, quin & pecuniae vis non modica ab illis aliquando spargatur, quorum occasione publica illa exultatio celebratur: vt lautia taceam hospitibus legatisque olim praeberi solita. Hinc in sacra Scriptura legimus; quòd, cùm iam Aman Regis AssueriEsth. cap. 9. mandato suspensus esset, sumtaque de hostibus Iudaeorum condigna vindicta, festos dies egerint Iudaei prae communi laetitia; quos & solenni ritu, vertente semper anno seruari mandarunt; essentque dies epularum atque laetitiae. & mitterent sibi inuicem ciborum partes, & pauperibus munuscula largirentur. Quin iam anteà, cùm Esther à Rege loco Vasthi in reginamEsther 2. electa esset, posuissetque diadema regni in capite eius; iussit rex conuiuium praeparari permagnificum cunctis principibus & seruis, pro coniunctione & nuptijs Esther. Et dedit requiem vniuersis prouincijs, ac dona largitus est, iuxta magnificentiam principalem. Quapropter & Apostolus, quando dicit, vnicuique nostrûm à Christo datam esse gratiam, secundùm mensuram donationis Christi, etiam quomodo liberalitas illa, triumphi ipsius maximi non minima pars fuerit, ostendit; cùm ita ex Regij Prophetae concentu triumphantem prosequitur.Psalm. 67. Ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit donaEphes. 4. hominibus. Septiformem cum primis Spiritus sancti gratiam, cuius è multis singularis est fructus, gaudium: deditque deinde inexhaustum gratiae multiformis thesaurum, quo dotauit Ecclesiam, matrem filiorum laetantem. Praeter exempla praecedenti schemate prolata, vberem hospitalitatis vtilitatem attestantia, alia hic paucula, vt & sequenti capite, licebit annectere, propter duorum horum schematum affinitatem.
Hospitij occasione vidua illa Sarephtana, Eliae beneficio,Vidua Sarephtana. longam rigidamque illam annonae caritatem, famem, mortemque superauit: demortui quoque filij vitam impetrauit. Quocirca & Elias innuens tantum beneficentia hospiti suae quodam iure deberi, sic ait, dum pro filio eius Domino supplex deprecatur: Domine Deus meus, etiámne viduam, apud3. Reg. 17. quam ego vtcumque sustentor, afflixisti, vt interficeres filium eius? Reuertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius. Exaudiuit autem Dominus vocem Eliae; & reuersa est anima pueri intra eum, & reuixit. Tulitque Elias puerum, & deposuit eum de caenaculo in inferiorem domum, & tradidit eum matri suae. Magnum verè beneficium, quia denuò ei filium dedit: & insuper ad veri Dei agnitionem est hac occasione adducta: dicens, Nunc in isto cognoui, quòd vir Dei es tu.
Cookies on Poetry Cove