Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Dentrificium.

Saecvla! quàm simplex tam candidus iste libellus Quod bonus & pueris peruius esse velit; Sentiet obliquos Caluini de grege dentes, Nasos, queîs benè olet praeter oleta nihil. Planos versiculos carpent: hui! talia nobis Procudunt vestrae docta Lycaea scholae? Cur? Rvssam nec scurra cano, nec mordeo Momvs. Putidulè id faciam; Macte! Poëta vocer. Versibus avreolis sic nempe parissima scripsit, Qui putridè Iesvm proscidit & Socios. Aurea si vobis tam plumbea; sat scio, vestrum Nil hîc ad nasum, nil facit ad stomachum. Ergo aliò dentes: nam, rodere siqua lubido est; Quod longùm rodant, Amphitheatra dabunt. Si canibus liuent, si broncis sesquipede exstant; Nitro ibi defrictos, lima dolabit eos. At cauesis, atrox haec limatura venenum est: Quale nec inferno Cerberus ore vomit.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove