Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Sera lamenta eorum, qui concionem Occasionis contemserunt. IPsi sibi nunc lugubrem cantant cantilenam, qui priùs angelicam & diuinam temporis occasionisque adhortationem peropportunam verterunt in fabulam. Numquid nonProu. 8. Sapientiae concio. sapientia clamitat, & prudentia dat vocem suam? In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: o viri, ad vos clamito, & vox mea ad filios hominum. Intelligite paruuli astutiam, & insipientes aduertite. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. Hactenus vox Sapientiae. Quis ignoret, ita quoque clamare quouis tempore & loco,Concio occasionis. (vt antè diximus) benè agendi Occasionem? AuditeDemosth. 1. Olynth. Demosthenem istud magno sententiae pondere attestantem. Grauissimae sunt, inquit, & sapientissimae Occasionvm conciones, eaedemque perspicuae; nec sine pernicie negliguntur. Occasionis vox (inquit) nihil aliud est, quàm diligens temporis & ceterarum circumstantiarum consideratio. Sed stulti non audiunt vocem clamantis Sapientiae, Occasionemque concionantem contemnunt, dum coràm alloquitur. Impletur in similibus illud Ezechielis, immò Domini ipsius ad Ezechielem: Fili hominis, factus es eis quasi carmenEzech. 33. musicum, quod suaui dulcique sono canitur: audiunt verba tua, & non faciunt ea. Illud quoque Ieremiae Prophetae in eos quadrat: FilijIerem. 4. insipientes sunt, & vecordes: sapientes sunt vt faciant mala, be-nè autem facere nescierunt. Vnde & luctus quo digni sunt, est inexplicabilis, quia damnum quod patiuntur aestimari non potest. Meritò talibus & illud Sapientis applicetur: LuctusEccli. 22. mortui septem dies: fatui autem & impij, omnes dies vitae eius.

Expetiit filia Iephte Iudicis in Israel à patre, vt duobusIudic. 11. Iephte filia. mensibus virginitatem suam cum suis sodalibus in montibus plangeret, priusquam iuxta impium patris votum victima fieret (vouerat etenim, se, si victor rediret, immolaturum, qui primus è domesticis occurreret, occurrit autem gratulabunda ei filia) obtinuit quod expetebat. Et exinde mos increuit in Israel, & consuetudo seruata est, vt post anni circulum, conueniant in vnum filiae Israel, & plangant filiam Iephte diebus quatuor. Si perditae virginitatis & Occasionis amissae iacturaVirginitatis amissae luctus. deploranda veniret pro merito, non id quatuor diebus in anno esset faciendum, sed ne quatuor quidem dies toto anni circulo immunes essent à lacrymis. Verùm lamenta istorum parumper expendamus, prout in typo exprimuntur. Dicit primis: Hei mihi! quò tempus, quòA se gratissimus hospes Proripuit? Ferè eadem ista cum damnatorum querela est, quam sacra nobis Scriptura pronunciat: qua temporis velocitatem incusant, quasi nimis praepeti penna praeteruolarit, ipsique sint extra culpam. Sic aiunt:Sap. 5. Tamquam sagitta emissa in locum destinatum, diuisus aër continuò in se reclusus est, vt ignoretur transitus illius; sic & nos nati, continuò desiuimus esse. At, quis hîc excusationi locus? Quis non videat, vndas, rates, naues, & quidquid secum flumina rapiunt, praeterlabi? Quis non idem in aetate considerat, si viuit videtque? RectèCicer. Philipp. 11. ideò Tullius: Cursus est certus aetatis, & via vna naturae, eaque simplex, sua cuique parti tempestiuitas est data. Ex quibus verbis videmus, non tantùm aetatis humanae tempus continuo fluxu transire; verùm etiam statis decursus huius partibus suam esse tempestiuitatem, & ad aetati cuique conuenientia opportunitatem. Prudenter eapropter Poëtae illius verbis moneantur eiusmodi, meliori tamen scopo: Vtendum est aetate, cito pedeOuid. labitur aetas. Maximè, cùm, vt dicit Augustinus, Tempora nonAugustin. epist. 49. fortuitò, sed Dei prouidentia labuntur. Vnde constat, Dei prouidentiam idonea suis temporibus suppeditare argumenta, fructuosè aliquid producendi: sicut stata sunt anni tempora agriculturae, sementis, messis, vindemiae, ceterarumque functionum humanis vsibus necessariarum. Itaque omnibus de tempore transacto querimonias fundentibus, cum Plinio respondetur, Praeterita non praeteriisse,Plin. Sec. lib. 20. impossibile est.

Alter ab illo sic occasionis neglectum deplorat: Quò blandaB parens Occasio rerum Tam locuples abijt? Iam blandam parentem, rerumque omnium locupletem appellat; quam, cùm adesset, laruam, monstrum, sponsam inuersam nuncupabat. Rectè de talibus serò sapientibus, ita Plutarchus: InsipientesPlutarch. de Tranq. animi. bona quoque praesentia transmittunt: vnde adeò ad futurum vergunt intensissimae semper eorum curae. Prudentes contrà, acri recordatione reducentes in rem praesentem, vel ea quae iam non sunt, instare etiam atque adesse faciunt. Lubeat, quaeso, Lector, hunc prudentium morem mecum in Zachaeo quasi coràm intueri. Quaerebat videre Iesum, quisLuc. 19. esset. (Vita aeterna est, nosse Iesum: beatitudinem itaque & salutem in Saluatore quaerebat; rectè: occasionem omnem captabat; optimè.) At, non poterat prae turba, (multa salutis studiosum circumueniunt incommoda) quia statura pusillus erat. (Tyroni & robur & vsus deficit.) Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, vt videret eum; quia inde erat transiturus. Tam studiosus fuit occasionis indagator, vt & futurum sibiFutura quasi praesentia efficere. quasi praesens effecerit, praecurrendo, ascendendo, & intenta oculorum acie prospiciendo: obtinuitque quod optabat, & plusquam sperarat. Ea est vbertas occasionis benè obseruatae, praesertim in rebus publicis, & quod caput est, in salutis aeternae negotio.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove