Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Occasiones non captandae ad malum, sed fugiendae: amplectentium verò vindictae recensentur. QVia ferè error ille communis est, qui in munerum distinctione & acceptione committitur, ideò benè est discernendum inter occasiones se offerentes, & munera illas comitantia. Idcircò non frustrà monet Apostolus: NoliteIac. 1. errare, fratres mei dilectissimi: Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est, descendens à Patre luminum. Inter haec verò data & dona, sicuti occasionem quoque benè merendi salutemque operandi, cum fructu inde promanante, meritò collocamus; ita occasionis in malum peruersio, ars est fraudulenta diaboli; vt idem ait Apostolus: NonIac. 3. est ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.

Non hîc ago de ijs quae nonnumquam casu quodam perOccasiones erroneae. ignorantiam specie quadam occasionis eueniunt, sed de arreptis studio & voluntate nocendi. Alioqui non sum nescius fieri interdum vt aliquid oboriatur, quod per errorem pro occasione iusta vel verisimili arripitur, & tamen reuera eius quod putabatur subest nihil. Ita Praetoriani milites olim, ludosFulgos. lib. 9. cap. 9. Praeteroriani milites. in theatro spectantes, cùm arbitrarentur quendam ex commilitionibus, quem Augustus ab apparitore amoueri iusserat (equitum enim ordinibus, vbi ille consederat, is debebatur locus) Augusti iussu interfectum esse; coorto tumultu, parùm abfuit, quin Augustum interimerent. Sed remedio fuit, quòd is, quem interemtum putabant, incolumis repentè comparuit. Sic etiam Lartes Tolumnius, Veientium rex, cùm inFulgos. lib. 9. cap. 9. Ludus tesserarum. tesserarum prospero iactu, per iocum collusori dixisset, Occide: & fortè Legati Romanorum interuenissent, satellites eius errore vocis impulsi interficiendo Legatos, lusum ad imperium transtulerunt; occasionis specie arrepta, quae verè nulla suberat. Verùm, vt dixi, de similibus erroneis occasionibus hîc non agitur; sed de maleuolè conquisitis captatisqueOccasiones maleuolè acceptae. occasionibus ad malum, nobis iam sermo est. Eiusmodi sunt in speciem effictae mali perpetrandi occasiones, quas suprà, Cap. 3. 4. & 5. schematis secundi in medium adduximus, & alia de causa in schemate nono sumus adducturi: huiusmodi sunt, Iudae captantis opportunitatem loci, temporis, personarum & rerum, ad Christum tradendum, vt pacto condixerat. Item Seniorum Babyloniorum castitati Susannae struentium insidias. Iudaeorum quoque quaerentium ansam occidendi Dominum sine strepitu. Quae, vti diximus, non sunt vero nomine occasiones, nec à Deo concessae, nec quaerendae, neque acceptandae dum se offerunt: quia daemonis instinctu ita istae opportunitates saepe adornantur, vt faciliùs gliscat conceptum scelus, non nisi Deo tamen ita permittente. Exempli gratiâ, stimulis libidinis quispiam quasi oestro percitus egreditur, visurus num forte fortuna reperturus sit explendae cupiditatis occasionem: obambulat, quaerit, circumspectat, indagat, vt venator aut auceps, si fortè alicunde optata se offerat praeda; quidni liceat opinari, diabolum ex altera parte alicunde excire leuiculam, quae illi opportune videatur occurrere? Sic de alio, qui caedem, aut ebrietatem, aut rapinam animo voluit: & sicut leo vel lupus circuit quaerens quem deuoret, ita omnem illi mouent lapidem, captantque ex omni parte occasionem, quod mente conceperint perpetrandi. Alioqui, vt saepe dixi, nec tempus, nec occasio, nec opportunitas ad malum datur. Omnia siquidem (quod suprà meminimus) tempus habent: atque ita cùm peccatum nihil sit, inter illa quae sunt, locum non habet. Inquantum enim actus est vel cogitatus naturalis, à Deo est; at inquantum peccatum est, à malo est, cui nihil vsquam iuris esse potest, neque in tempore, nec in loco, neque in vlla re alia. Quocirca, cùm pars vel minima temporis velIniuria fit tempori, quando ad malum impenditur. D. Thom. 1. Parte, quaest. 10. art. 6. tempestiuitatis ad malum abripitur, iniuria (vt ita dicam) fit tempori, & per consequens caelestibus corporibus; quorum motu, Dei ordinatione, tempus mensuratur (vt dicit D. Thomas, Tempus est in primo motu caeli, sicut in subiecto, & primo mensurato.) Iniuria fit & ceteris creaturis, cum tempore à communi omnium Conditore productis. Hinc futurum, vt quando omnium iusta ratio reddenda erit, & creator omnium Christus ad iudicandum venerit, vt de omni momento sicut de omni verbo exigat rationem, pugnabit tum pro eo orbis terrarum contra insensatos: vt qui illo abusi fuerint; & tempore atque creaturis ad salutem ipsorum factis ac datis, vsi fuerint ad suam ipsorum perniciem. Munera verò & fructus ita sumtae occasionis, nihil nisiOccasionis ad malum quaesitae calamitas. maximam pariunt calamitatem. Iudas à daemone possessus, proprijsque suspensus manibus, crepuit medius, & effusa sunt omnia interiora eius. Senes illi impuri lapidati sunt, immortalem pro tentato flagitio referentes infamiam. Iudaei malè mulctati nota & plaga indelebili. Giezi puer Elisaei auaritiae4. Reg. 4. satiandae occasionem obliquè arripiens, pro munere lepram Naamani contraxit. Ita quotquot alicuius peccati occasio-nem se nactos existimarunt, se ipsi fefellerunt; & more piscium, escam è nassa petentes capti sunt, & suo malo sapere docti. Sic Filius prodigus, cum sui similibus, luxuriosis ganeonibus: Epulo diues avarus, cum lurconibus: Ioab truculentus, cum homicidis: Aman fastuosus, cum superbis: Pharisaei hypocritae, cum simulatoribus. Et qualicumque vitio obstructi, ad quod species aliqua occasionis eos quadam opportunitate videtur allicere; omnes, nisi filij prodigi exemplo conuersi fuerint, miserandus manet interitus.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove