Schematis 10. explicatio; Quo ostenditur, quanti damni periculique sit Occasionem neglexisse. Schemat. 10. Cap. 1. Diabolus transformat se in angelum lucis, in Occasione fucata subministranda. Qvanti referat, Occasionem tempusqueNeglecti opportuni temporis incommoda. opportunum non obseruasse, ex periculo illo cognosci potest, in quod se Thomas coniecerat, quando Apostolis Christi visione in fide resurrectionis roboratis, ipse quia absens fuerat, tamThomas Didymus. Ioan. 20. pertinax in sua incredulitate permansit, vt diceret, Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum, & mittam digitum meum in locum clauorum, & mittam manum meam in latus eius, non credam. Et tamen, qui non crediderit condemnabitur.Mar. 16. Immensae fuit diuinae benignitatis, quòd post octiduanum eiusmodi infidelitatis anfractum, singulari modo ex hoc barathro ereptus fuerit; Domino iterùm se visibilem exhibente, & expetita palpatione permissa, cordis ipsius vulnera sanante. Alioqui Occasionis non captatae neglectus, eum in hoc aeternae damnationis discrimen adduxerat. Occurrit aliud exemplum, quo Thomas quidam,Thomas alius. Bernard. epist. 108. alterius quoque Thomae occasione, ad mentem fuit à S. Bernardo reuocatus. Commemorat istud iam nominatus sanctus in epistola quadam ad Thomam Audomarensem, qui ob literarum studia Religionis ingressum differebat; ad quem deterrendum, alterius in simili causa supplicium proponit: Heu, heu! inquit: Videris mihi vno spiritu ambulare, sicut & vno censeris nomine, cum altero illo Thoma, olim scilicetThomas item alius. Praeposito de Beuerle: qui, cùm se similiter nostro ordini & nostrae domui toto desiderio deuouisset, coepit induciari, & ita paulatim refrigescere, donec subita, & horrenda morte praereptus, factus est de medio saecularis & praeuaricator, & duplò filius gehennae; quod ab eo, si fieri potest, auertat misericors & miserator Dominus. Ita Bernardus. Et rectè; quia Deus non irridetur, neque ad tantae dignitatis fastigium vocatio impunè contemnitur. Ad Schematis huius intelligendam cum fructu spirituali figuram, meminisse oportet, adolescentulos istos, praecedenti Schemate, conatos quidem fuisse elapsam Occasionem per capillitium apprehendere, prout illis tunc quidem, sed seriùs in mentem venit; verùm spe sua fuisse frustratos: atque ideò suasor incentorque malorum diabolus, occasione veraeA Occasionis deperditae, fucatam eis fallacemque subtrudit occasionis imaginem; talique inescatos illecebra, alter diabolus catena circumdatos, ad inferni fauces, quasi verriculo conclusos, magnis, vt capta praeda, clamoribus, trahit. Tria praesertim hoc spectaculo significari consideremus.
1.Primùm, satanam se transformare in angelum lucis, qui quasioccasionem opportunam suppeditare conetur optantibus, atque optima quaeque promouere desideret; saniora, vt fingit, ad hoc dando consilia. 2.Deinde, homines socordes, parùm illustratos excitatosque, parumque sibi praesentes, facilè quiduis, etiam à maligno subministratum, arripere, dummodo speciem aliquam referat veritatis aut commodi. 3.Postremò, prodere se tandem diaboli vafriciem, quando in apertum, per tales praestigias, inducit exitium, vel in extremum saltem periculum coniicit.
Vt verè clamat procax ille nequam spiritus, incautos catena damnationis circumueniens,
Ad barathrum, ad barathrum, sic sic raptentur inertes.B
Ita solent ferè prae laetitia voces attollere victores partaVenatores captâ praedâ. victoria, captaque praeda venatores; & quicumque quod ma-gna industria, ingenti labore, longoque tempore fuerant prosequuti, tandem aliquando consequuntur. Hanc ita exsultationem hostium super se Propheta Regius deprecatur: DeusPsal. 24. meus non erubescam: neque irrideant me inimici mei. NonPsal. 34. & 37. supergaudeant mihi, qui aduersantur mihi iniquè. Et dum commouentur pedes mei, super me magna locuti sunt. Et Ieremias, in populo ab insultantibus hostibus propter peccata in captiuitatem abducto, peccatoris cuiusque calamitatem atque aduersarij nostri designans proteruiam, ita lamentatur:Thren. 3. Venatione ceperunt me, quasi auem inimici mei: aperuerunt super me os suum. Vociferatione percellentes, & horribili faucium hiatu extrema comminantes. Primò itaque in Schematis huius imagine animaduertere est, Diabolum se pallio Occasionis obtectumI Diabolus se transfigurat in angelum lucis. repraesentare, quò bonam optatamque occasionem illi esse credant, qui se talem neglexisse lacrymabantur. Sic diaboli ministros attendens Apostolus, sub praedicationis velamine ventris studio seruientes, ait: Ipse enim satanas transfigurat se in2. Cor. 11. angelum lucis. Quid ergo mirum, si ministri eius transformantur, velut ministri iustitiae? Id dicti huius Apostolici occasione, in fraudulentis diaboli aggressibus obseruemus. Leuiathan, inquit D. Gregorius, bonis latenter insidians,Gregor. in 41. ca. Iob. Meral. lib. 33. cap. 22. sub specie sanctitatis illudit. Istis siquidem, velut extraneis, cuiusdam quasi honestatis praetextu, se palliat: vt mala, quae eis publicè non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat. Quia ergo Leuiathan iste (diabolus) in eo, quòd iniquitatis opus molitur, specie saepe sanctitatis induitur; & quia nisi per diuinam gratiam simulationis eius detegi indumenta non possunt; benè dicitur: Quis reuelabit faciem indumenti eius? Nisi ego (Deus scilicet) qui seruorum meorumFacies diaboli velata. mentibus gratiam subtilissimae discretionis inspiro, vt reuelata malitia, faciem eius nudam videant; quam coopertam ille sub habitu sanctitatis occultat. Et quia aliquando fidelium mentes corrumpere ostensione sua, aliquando suggestione, conatur (agit enim modò opere, modò persuasione) rectè subiungitur;Oris diaboli medium. Et in medium oris eius quis intrabit? subaudis, Nisi ego, qui per discretas electorum mentes, suggestionum eius verba discutio, & non ita haec esse, vt sonuerunt, manifesto. Bonum namque videntur promittere, sed ad perditum finem trahunt. In medium igitur oris eius intrare, est calliditatis eius verba penetrare, vt nequaquam pensetur, quid resonent, sed quò intendant. Ita docet Diuus Gregorius. cuius verba sum ita prosecutus, quia tam erant proposito nostro accommoda, atque si propria. Quinimmò, quia tam opportunè & appositè rem quam intendimus, eximius hic Ecclesiae doctor & Pontifex enucleat, non possum non alia adhuc eius verba aliunde producta inserere, quibus discamus, quàm callidè diabolus virtutum specie in vitiis supponendis abutatur; &, quod propiùs ad scopum nostrum accedit, quàm bellè occasionis bonae neglectum, fictae fraudulentaeque occasionis amictu conetur adumbrare. Sic istam technam cartilaginis Behemoth explicatione declarat. Cartilago eius quasi laminae ferreae. Quid enimIob 40. Gregor. Moral. lib. 32. cap. 17. Cartilago diaboli simulatio. (inquit) per cartilaginem nisi simulatio eius accipitur? Cartilago namque ossis ostendit speciem, sed ossis non habet firmitatem. Et sunt nonnulla vitia, quae ostendunt in se rectitudinis speciem, sed ex prauitatis prodeunt infirmitate. Hostis enim nostri malitia, tanta se arte palliat, vt plerumque ante deceptae mentis oculos, culpas virtutes fingat: vt inde quisque quasi exspectet praemia, vnde dignus est aeterna inuenire tormenta. Sic itaque D. Gregorius: qui postquam per varia vitia virtutis speciem aemulantia hoc ipsum edocuit; subiicit tandem & istud, nostro huic instituto prae ceteris opportunum. Saepè, inquit, accelerandi boni tarditas, consiliumVitia virturum faciem induunt. putatur: & cùm exspectatur, vt ex retractatione proficiat, hoc insidians mora supplantat. At satis, ex magni istius strategi sententiis, quibus mille artificis diaboli fallacias dilucidè detegit, & conuellit neruosè. Putat quoque Epiphanius, Nathan Prophetam tali daemonis artificio, quale iam iam descripsit hic doctor, (praetextu scilicet officij charitatis in mortuo sepeliendo) retarda-tum fuisse, quò seriùs ad Dauidem à peccato adulterij, quod prae foribus erat, reuocandum, accederet. Transfigurationem eiusmodi, qua satan vt angelus incautos fallit, Iosue timuisse visus est; quando virum in agro Ierichuntino ex aduerso stantem videns, cuius esset partis inquisiuit, dicens; Noster es, an aduersariorum? Vt videlicet, siIos. 5. aduersae virtutis foret, eo ipso quo se sic compellatus suspectum agnosceret, ab illusione resiliret. Vt enim latere quàm maximè suas insidias & occulta consilia proditores impostoresque desiderant; ita nihil sic metuunt ac detegi & deprehendi: Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, inquitIerem. 2. Propheta Ieremias. Nihil propterea consultius in secretis tentationibus fieri potest, quàm vt latentes inimici praestigiae ac tentamenta prodantur, & prudenti confessario vel etiam superiori detegantur: detexisse enim machinamentaInsidias diaboli detexisse, superasse est. diaboli (vt hostis ciuitati insidiantis) euertisse est & superasse. Sic enim Paulus Apostolus quadraginta Iudaeorum insidias, qui deuouerant se nihil gustaturos donec eum interfecissent,Act. 23. euasit; molitionem hanc latentem, per filium sororis suae adolescentem Tribuno militum detegendo: vt in Actis Apostolorum memoriae est proditum.
Cookies on Poetry Cove