Schematis 8. explicatio; Quo exhibetur, vt imprudentes serò sapiunt, suamque deplorant amentiam. Schemat. 8. Cap. 1. Extrema mundani gaudij luctus occupat. Male (inquit Democritus) pereas, quiaDemocr. Gaudia mundi, luctu terminantur. Gratias virgines, meretrices effecisti. Quod ille in eum detorquebat, quem videbat quibuslibet temerè sine discretione dona largientem; hoc nos illis omnibus meritò dicimus attribuendum,Gratiae virgines. qui Occasione, temporis opportvnitate, divinaeq. gratiae donis verè virginibus, vt meretricibus abutuntur: non quidem cum Democrito malè illis imprecantes vt pereant, sed quid mereantur indicantes. Et quidem, quando cum filio prodigo, omnia sua dissiparunt cum meretricibus istis ita à se prostitutis ac violatis, vtinam cum eodem quoque ad mentem redeant, & verae poenitentiae inueniant spatium. In Schemate praesenti, suam saltem deplorantes amentiam animaduertemus. Verè, vt aiebat Lactantius, largitas, liberalitas, &Lactant. beneficentia, regiae laudes sunt; sed saepè in indignos cadunt. Vel quòd his laudum titulis falsò ornentur immeriti; vel quòdVota stultorum praepostera. harum virtutum vtilitas indignis non rarò conferatur: qui suam non vident insaniam, nisi quando se regia dona spreuisse considerant: plurisque aestimant, quando illis ipsis carere coguntur, quàm dum possiderent. Tangit seram hanc stultorum sapientiam, qui suprà nomi-natus Democritus. Stulti, inquit, desiderant absentia,Democrit. Absentia quaeruntur, quae spernebantur praesentia. praesentia verò, etsi meliora praeteritis, negligunt. Atque ita assiduus eos manet luctus, pro temporanea illa vanaque laetitia, quam sibi ipsi effinxerunt, in occasionis temporisque illusione, qualem in tertio & quarto Schemate eos exercuisse notauimus. Hinc in caput ipsorum iusto Dei iudicio vibretur, quod dixit Sapiens: Extrema gaudij luctus occupat. quodque D.Prou. 14. Iacobus, in sua inculcat epistola. Miseri estote, & lugete, &Iac. 4. plorate: risus vester in luctum conuertatur, & gaudium in moerorem. Et verè, iusta rerum trutina hanc eis stultitiae mercedem decernit. Nam, quod dicit Propheta de idololatris condignam peccatis poenam luentibus, de istis quoque, sensu non longè petito, dici potest. De mercedibus (inquit) meretricis congregataMich. 1. sunt, (bona scilicet, praemia, donaria) & vsque ad mercedem meretricis reuertentur. Super hoc plangam & vlulabo, vadam spoliatus & nudus: faciam planctum velut draconum, & luctum quasi struthionum. Ac si dicamus breuibus: Vnde lucrum, inde damnum: Malè parta, malè dilabuntur: Turpe compendium, infame dispendium. Vtque Rhadamanthi sententia, in rerum diuinarum humanarumque irrisorem lata, commemorat, ad Rei sic expostulantis interrogationem:
Vt Rhadamanthaeum stetit ante tribunal Erasmus,Andreas Frusius. Anne ioco scribens seriò damnor? ais. Cui iudex: Libri dant seria damna iocosi. Si tibi cvlpa iocvs, sit tibi poena iocvs.
Stultuli isti temerariique Temporis Occasionisque illusores, magnum sibi hoc ludo gaudium plausumque excitarant, tamquam mercedem meretricum inde corradentes, seque illarum trophaeis exornantes: iam verò, dum sentiunt quantum damni tam stultus ardor attulerit; aequum est, vt & inde supplicium, quod sibi pepererunt, ferant; faciantque iam planctum pro plausu, & pro lusu luctum. Et quidem iuxta iam dicti Vatis exemplum, in se nomine ipsorum transfiguratum. Dicit D. Hieronymus, quòd draco victus ab elephante,Hieron. Draconis struthionisque lamenta. mirabiliter sibilat. Struthio autem oua sua in arena dimittit, & à bestiis conculcantur, perditque ea non rarò: & tametsi non plangat, luget tamen, quando per crassam negligentiam ita proiecta, non sine moestitudine calcata deplorat. Exemplum itaque draconis ponitur propter modum planctus, struthionis verò propter causam; quae nostris aequè conueniunt. Insensati namque caelestium donorum contemtores, percepto vesaniae detrimento, planctum draconum aemulantur exteriùs vlulatibus omnia complentes: & postquamSera sapientia. cum struthione per tam stupidam oscitantiam, oua, semina, spem sobolis, messem in herba, vitaeque aeternae media perdiderunt, moerore seu metanoea meritò conficiuntur interiùs, quòd occasionem tantorum bonorum foetam contemserunt. His itaque illud conuenit, quod Demades dePlutarch. Pullis vestibus pacem petere. Atheniensibus dicere solebat: Eos scilicet numquam de pace quaerenda decernere, nisi pullis vestibus indutos. Innuens, eos esse bellandi cupidiores, quàm sat esset; nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare. Ita isti, post nimis pertinax suae insipientiae bellum, nimisque prolixam vecordiae consectationem, serò tandem nimio suo malo edocti, sentiunt meliora fuisse capessenda consilia. Faciunt itaque isti in hoc Schemate, quod dicit regius propheta: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; posteàPsalm. 15. accelerauerunt. Ita siquidem lubebat interdum populo Israelitico insanire, & contemto Deo vero circa idola se effundere: sed quando meritas tantae stultitiae dederunt poenas, variis modis à Deo afflicti; tunc accelerabant ad veniam postulandam, postquam icti sapere incipiebant. Quod & alibi idem his verbis exprimit: Cùm occideret eos, quaerebant eum; & reuertebantur, &Psal. 77. diluculo veniebant ad eum. Vexatione scilicet, iuxta Isaiae dictum,Isa. 28. dante intellectum, ad mentem & resipiscentiam venire videbantur, culpamque agnoscere. Verùm, sicuti quidam ita ad resipiscentiam vexatorum, verè cognoscunt errorem, & saltem ad mentem redeunt, vt prioris vitae commissa deplorent; ita non pauci sentiunt quidem incommoda pro meritis inflicta, sed stupiditate quadam animi praepediti, non redduntur adhuc per illa prudentiores.
Similes illos dixerim illi Achaeo Calliconi, qui fictile vasAchaei Calliconis stultitia. puluinaris loco capiti supponebat. Verùm, quia duricie illius offendebatur, paleis impleuit, vt mollius haberet cubile. Sentiebat quidem incommoditatem tam rigidi ceruicalis; sed sensus ille exterior tam parùm interiores sensus erudiuit, vt non minus stoliditatis in medela posuerit, quàm in priore errore posuerat.
Cookies on Poetry Cove