Gratiae diuinae praesidium Tempori & Occasioni coniunctum. AT quoniam & tempus, & occasio, & quidquidGratiae Dei praestantia. istorum praetextu ad humanam vtilitatem affertur in medium, non nisi à diuini Numinis benignitate nobis conferri censendum est; meritò Dei omnipotentis nutum atque fauorem supernè haec omnia largientem, fouentem, suaque benedictione fecundantem, in imaginis huius delineatione putauimus exhibendum. Nam, vt inquit Gregorius, GratiaeGregor. super 1. Regum. 1. Cor. 15. diuinae adscribitur, omne quod prosperè à nobis geritur. Vnde gratanter de se Apostolus; Gratiâ Dei sum id quod sum: & gratia eius in me vacua non fuit: sed abundantiùs illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum. Quapropter & nos omnes hortatur, vt gratiam Dei non negligamus. Sic enim ait: Adiuuantes autem exhortamur,2. Cor. 6. ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Et quo apertiùsTemporis gratiae opportunitas. videamus, occasionem temporis gratiae, vt opportunam saluti, curae nobis esse debere; subdit: Ait enim (Deus scilicetIsa. 49. per Prophetam Isaiam) Tempore accepto exaudiui te, & in die salutis adiuui te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Propter quod (inquit alibi) remissasMeb. 12. manus & soluta genua erigite; & gressus rectos facite pedibus vestris: vt non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, & sanctimoniam; sine qua nemo videbit Deum: contemplantes, ne quis desit gratiae Dei. Tempus gratiae nobis (in quos fines saeculorum deuenerunt)1. Cor. 10. opportunissimè à Deo fuisse attributum, in D. Petri quoque verbis, vt in speculo videre est. Regenerauit, inquit, nos in spem1. Pet. 1. viuam: in haereditatem incorruptibilem, & incontaminatam, & immarcescibilem, conseruatam in caelis in vobis; qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam reuelari in tempore nouissimo. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetauerunt: scrutantes, in quod vel quale tempus, significaret in eis spiritus Christi: praenuncians eas quae in Christo sunt passiones & posteriores glorias: quibus reuelatum est; quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nunciata sunt vobis, per eos qui euangelizauerunt vobis, Spiritu sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sperate in eam quae offertur vobis gratiam. Hucusque Apostolus. Ita pergit nos omnes animare, vt gratia Dei strenuè vtentes sancti simus; & toto incolatus nostri tempore piè conuersemur.
Cookies on Poetry Cove