Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Quare Tempvs ita describatur, vt in schemate depingitur. AD personatum tandem Typi nostri Tempvs veniamus. Non immeritò omnibus consideratis, dicit, qui tempus in schemate repraesentat:

Tempus ego, sine quo nihil est, quodcumque creatum est.A

Et tandem subdit:

Sed enim, per me velut omnia constant, Omnia sic rursum per me reuoluta labascent.

Indicat, quod antè fusius dictum est, Omnia scilicet cum initio temporis sumsisse principium, quaecumque creata sunt; & cum tempore omnia similiter terminanda. Tametsi enim neque caeli, neque elementa sint in nihilum vnquam reducenda; scitur tamen quo sensu quamque ob causam dicantur non futura ampliùs: ob insignem scilicet mutationem, quae in ea cum saeculi consummatione inducetur. Et propterea, quia tempus tunc non erit ampliùs, quis dubitet maximam temporis habendam rationem, vt cuius vsurâ & opportunitate id consequi datum sit, quod est aeternum? Iam verò, quare Tempus ita depingatur, vt in imagine ipsa videre est, notam puto omnibus rationem; quapropter hîcTemporis depicti insignia. obiter tantùm illam attingemus. Sphaera enim in capite, motum caelestium corporum significat, quo tempora distinguiSphaera. suprà declarauimus. Clepsydra verò, irrequietum temporisClepsydra. fluxum adumbrat; vt & alata talaria celeritatem. Volare siquidem fingitur tempus; adeò vt praeteriti quidem & futuri spatia satis perceptibilia queant cogitari, praesentis verò tam exiguum, vt non quamdiu illud nomines, subsistere aestimetur. Falx ei in manus datur, quae sit indicio, omnia successuFalx. temporis quasi falce demeti & prosterni; iuxta illud Ciceronis: Nihil est opere aut manu factum, quod aliquando nonCicero pro Marcel. conficiat & consumat vetustas. Restat nunc tantùm, vt verbo explicemus, quare iuuenili aetate Tempus effingi curauerimus, cùm Veteres senem virum soleant vice Temporis adornare. Dicam vt res est: Nos considerauimus, non quod dicit Poëta de tempore in vniuersum;Ouid. lib. 15. Metam.

Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas:

sed praesentiam potiùs temporis opportuni; cuius quasi ductu coràm sistatur Occasio; de qua potissimùm in praesentiTemporis apti praesentisque adumbratio. argumento disseritur. Tali siquidem vultu contemplandum praebemus, quale est tempus dum praesens est, recens, nouum, floridum; ad omnia, ad quae quis illo vti volet, accommoda-tissimum. Quo sensu praeclarè Plato locutus est, partemPlato in Philosoph. rer. definst. illam temporis expendendo, quae opportunitatem coniunctam habet. Occasio, inquit, est temporis vigor, ad id quod conducit tempus, quod bonum aliquod cooperatur. Mouit me quoque, ne diffitear, quòd iuuenibus (quibus Icones primùm dedicatae fuerunt) aptior gratiorque illa forma futura esset, quàm senis, & nescio cuius (iuxta Ciceronem) saturi annis Saturni; qui, quòd tempus temporeSaturni descriptio. nata consumeret, ipse ex se natos deuorare fingebatur. Saturnus enim Graecè κρόνος, quasi χρόνος, hoc est tempus, dicitur. Impulit me denique, vt tempus iuuenili specie occasionis occasione efformarem, quòd Graeci (teste Callistrato & alijs) dum Occasionem, seu suo more tempus opportunum pro Deo fingebant, pulchrum iuuenem siue puerum formabant, summis pedum digitis rotulae volubili insistentem. Tempus itaque quasi virens, vernum, & vegetum, quale expressum cernitur, idoneam suae praesentiae opportunitatem commendat, quam prudens quisque debeat in se rebusque suis obseruare: iuxta illud celebratum Pittaci (vnius è septem Graeciae sapientibus) dictum, γνῶθι καιρόν, NosceNosce tempus. tempus. Ac si doceat, Noueris distinguere, aestimare, & captare, rerum gerendarum tempestiuitatem, eamque cordi habeto. Nihil, non suo tempore factum, vtile potest esse aut gratum. Hac de causa tam varij loquendi modi de tempore, vel potiùs, de rebus quae in tempore accidunt, apud auctores leguntur: quae omnia, si quis animum aduerterit, ad maiorem descripti iam temporis illustrationem adiuuabunt. Horum nonnulla, in studiosae iuuentutis gratiam, hisce subnectemus, ad quorum imitationem, plura ipsi per se poterunt ex ipsis fontibus haurire. Ita Lycurgus: Rectè eruditi temporis rationem habent.Lycurgus apud Plutarch. in apopht. hoc est, Tempus impendunt vtiliter, atque studiosè obseruant, quid per temporis opportunitatem agendum omittendumque sibi videatur. Thales: Sapientissimum omnium est tempus. QuiaThales. Diogenes Laërt. li. I. nempe vsus & tempus, docent, inueniunt, & eruunt omnia. Vn-de & vulgò dici solet; Tempus docebit. Et Psalmista eodem spectans; Dies diei eructat verbum: & nox nocti indicat scientiam.Psalm. 18. Theophrastus: Sumtus pretiosissimus tempus. NamTheophr. Diog. li. 1. praeterquam quòd elapsum nullo pretio queat recuperari, etiam Regni caelestis copiam facit. Sic tempus fortissimum dicitur; quia tempore omnia superantur: sicut de labore dici solet; Labor improbus omnia vincit. Nihil (inquit Tullius) est, quod longinquitas temporis efficere non possit. Item. Mendacij lupus, tempus. Quòd successuCicero li. 2. de Diuin. temporis mendacium euanescat, & quasi absumtum vertatur in nihilum. E contrario; Veritas temporis filia vocatur, teste Gellio. Quòd, licet aliquando lateat, progressu tamenGellius. temporis in lucem instar suberis emergat. Quin & illud vsitatum est aequè; Tempus omnia reuelat. Eam ob rem dicit PlutarchusPlutarch. in Problem. olim aperto capite Saturno consueuisse sacrificari; quòd veritas, plerumque tecta & ignorata, cum tempore aperiatur & innotescat. Saturnum porrò Tempvs apud antiquos repraesentasse paulò antè ex voce Graeca monstrauimus. Tempus itaque omnia reuelat: iuxta illud Domini, Nihil est opertum,Matth. 10. quod non reuelabitur; & occultum, quod non scietur.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove