De septem diabolicis caudis. QVandoquidem tum in sacra Scriptura, tum apudSeptem caudae diabolicae. sanctos Patres intentum diaboli scopum, malarumque suggestionum finem, caudae nomine legimus appellatum, de septem eiusmodi caudis aliquid deinceps sumus in medium allaturi: vt varia ac multiformis eius vafricies detegatur, constetque vniuersis, quàm artificiosè vt plurimùm foedum miserandumque speciosarum molitionum exitum, veluti cauda, obuelare consueuerit. Vna quidem principalisque cauda diaboli est, seu finis, quem intendit, quoad homines, aeterna damnatio; verùm, sicuti vltimi finis multi sunt fines medij, ita sex potissimùm in diuinae Scripturae decursu inuenimus conditiones, quibus veteratorius serpens vtitur tamquam caudis, ad vltimum finem, ceu longissimam aeternùm duraturae combustionis caudam pertinentes. Prima igitur est, de qua legimus, cauda titionisCauda 1. diaboli. Isa. 7. fumigantis: iuxta Domini dictum, per Prophetam Isaiam: Noli timere à duabus caudis titionum fumigantium istorum: hoc est regum istorum duorum potentiam ne metuas: qui instar titionum in sui extremitate fumantium, breui consumendi sunt. Quia titio cui in extremitate adhuc intacta fumus erumpit, consumtioni proximus est; nam fumus inde erumpens indicat combustionem esse valdè propinquam, & magis magisque accedere. Ita diaboli machinatio, inualida quidem exercitatis,Mentis obnubilatio. eiusque impotentiam callentibus; sed ignaris fumo quodam obscurae ambiguitatis oculos perstringit, vt caecutiant. Illudque est opus primae caudae diaboli, obnubilatio intellectus, & fascinatio quaedam oculorum internorum, vt neque dolum latentem obseruent, neque videant periculum quod imminet. Huius caudae praestigium in Abimelech fuit figuratum,Iudic. 9. qui fumo ramorum mille viros necauit oppidi Thebes, vt in libro Iudicum refertur. Quo malo circumuentos in Galatis ita increpat Apostolus: O insensati Galatae! quis vosGal. 3. fascinauit non obedire veritati? Secunda cauda diaboli est, incuruans; de qua idem2. Cauda. Propheta duobus locis meminit, vocatque incuruantem.Isa. 9. Sicuti canes cùm adblandiantur, caudam incuruant, indicio rem ipsis ex voto succedere; ita diabolus incuruat suis praestigiisMentis in malum inflexio. mentes hominum, alioqui ad caelum Deumque ipsum erectas; quod ipsamet corporis conditio demonstrat, iuxta Poëtam sic canentem:
Pronaque cùm spectent animantia cetera terram,Ouid. 1. Metam. Os homini sublime dedit, caelumque tueri Iussit, & erectos ad sidera tollere vultus.
Illud studet hac cauda diabolus in hominibus efficere, quod cunctis ad prauitatem, iniquitatem, & curuitatem pronis inclamat apud Prophetam Isaiam: Incuruare,Isa. 51. incuruare; vt transeamus. Per rectos, aequos, & stantes, sibi suisque machinamentis non inuenit transitum; ideoque ad inclinationem & curuitatem hanc, atque à recto inflexionem, semper inuitat. Similitudo à pueris in platea ludentibus desumta videtur:Puerorum ludus. ad quos ordine certo aequalibus spatiis stantes, is qui per singulos certo saltu diuaricatis tibiis transiturus, clamat; Incuruare, incuruare, quando aliquem nimis se erigentem animaduertit, vt se iuxta ludi leges inclinet, quò scilicet possit transsilire, quod alioqui per erectos efficere nequeat. Ideoque apud eumdem Prophetam sequitur, de iis qui huic incantationi se accommodantes, à recto decedunt, & ius fasque deserentes, ad praua se inclinant, diabolo per se transitum concedentes: Posuisti vt terram corpus tuum, & quasi viam transeuntibus.
Haec est maledictio, quam Dauid in figura Christi impiis suis persecutoribus omnibusque Christiani nominis aduersariis praedicit euenturam: Obscurentur oculi eorum; &Psalm. 68. dorsum eorum semper incurua. Vnâ eademque sententiâ, vt videmus, & caudam primam, fumigantem, cor obscurantem: & secundam, ad malum à recto incuruantem, denunciat. Si quis plura, de debita hac Christiani hominis rectitudine, atque odiosa per astum diaboli vt caudam incuruantem inflexione, desideret; videat D. Bernardum rectitudinem stipitis lilij tractantem, & egregiè, vt omnia, applicantem.
Cookies on Poetry Cove