Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Schematis 12. explicatio; Quo captatae neglectaeque Occasionis dispares exitus contrario prorsus spectaculo exprimuntur. Schemat. 12. Cap. 1. De gloria eorum qui Occasionem suo tempore sunt amplexi. Qvemadmodvm hoc toto Typi decursu, per vndecim iam exhibita Schemata, in decem adolescentibus contrariam planè agendi rationem animaduertimus; adeò, vt quàm indignis modis Tempvs, Occasionem, diviniqve nvminis opem, priores quinque exceperunt, tam gratantibus animis alij haec omnia sunt complexi; ita postremo hoc Schemate dispares captatae neglectaeque Occasionis exitus spectandi exhibentur.

Sententiam illam Sapientis, commeritum vtrisque praemium attribuentem, hîc cernimus adimpletam: DeludetProu. 3. Dominus illusores, & mansuetis dabit gratiam. Praesentia tantùm intuentes stulti, & ductum vecordiae sequentes, in risum & ludum rapiunt optima ac pretiosissima quaeque: nec recogitant quod dicit Dominus: (vt suprà meminimus)Prou. 1. Despexitis omne consilium meum: ego quoque in interitu vestro ridebo: & subsannabo, cùm vobis id quod timebatis euenerit. Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. Mansuetis dabit gratiam: & quidquid per gratiae praefidium potest obtineri. Iuxta mensuram gratiae hîc humiliter & studiosè adimpletae, erit & in caelis mensura gloriae, quae hominem supremo quoque angelorum choro queat inserere. Hanc gloriam consequuntur, qui Occasionem gratiae priùs fuerint studiosè complexi. Sequitur autem in suprà memorata euentus vtriusque sententia, quam modò distinctâ vtriusque portione promeritâ reddit clariorem. Gloriam (inquit) sapientes possidebunt:Prou. 3. stultorum exultatio, ignominia. Vt prudentiores siquidem quinque, sapienter & prouidè quid suo quoque tempore faccto opus obseruantes, id nulla ratione putarunt negligendum; ita gloriam, quantum apud homines laudabile est, sunt consecuti, & quod caput est, gloriam stabili possessione in caelis obtinuerunt sempiternam. Imprudentes verò, vano suo sensui seruientes, seria & solida cuncta risui habentes, atque ad deprauati animi voluptatem omnibus abutentes, nunc pro tam insana in rebus malis exultatione, ignominiam ferunt immortalem. Sed his in commune dictis, nunc de supernorumGloriae caelestis magnitudo. felicitate primùm, tunc de miserando casu perditorum, speciatim aliquid attexamus. Meritò illud D. Pauli elogium primo loco recensebimus: Nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in1. Cor. 2. cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus his qui diligunt eum. Etiamsi omnia quae ad visum maximè oblectandum pertinent, & quaecumque aures demulcere solent, quaeque cor humanum in omni genere pulchri, vtilis, grati, pretiosi & boni, sibi possit effingere, in vnum essent conflata; nihil tamen vniuersa conficerent, ad opes, splendorem, felicitatem, & gloriam beatorum adumbrandam. Augent autem laetitiam hanc & felicitatem securitas illa & aeternitas, qua certi sunt, nulla vmquam ratione beatitudinem illam sibi adimendam, vel in minima sui parte imminuendam; iuxta illud Sapientis:Eccli. 11. Datio Dei permanet iustis: & profectus illius, successus habebit in aeternum. Nullo proptereà modo dubitandum, quin ita futurum sit cum illis, qui in eam sunt beatitudinis abundantiam admittendi, sicut Reginae Saba legimus accidisse. Audita siquidem3. Reg. 10. Regina Saba. fama Salomonis in nomine Domini, Occasionem tam magnificam & se honestè oblectandi in tanti regis admirandis, & proficiendi in sapientia, ac praeclarè de magnifico monarcha merendi, non existimauit negligendam; eam igitur arripuit, atque ad illum venit. Videns autem omnem sapientiam Salomonis, & domum quam aedificauerat, & cibos mensae eius, & habitacula seruorum, & ordines ministrantium, vestesque eorum, & pincernas, & holocausta quae offerebat in domo Domini; non habebat vltrà spiritum: dixitque ad regem; Verus est sermo quem audiui in terra mea, super sermonibus tuis, & super sapientia tua: & non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, & vidi oculis meis, & probaui quòd media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia & opera tua, quàm rumor quem audiui. Beati viri tui, & beati serui tui hi, qui stant coram te semper, & audiunt sapientiam tuam.

Ecce vt singula in hac Regina videmus expressa, quae toto tractatu commendata cupiuimus! Occasionis scilicet oblatae comprehensionem, studium ardens prosequendi, sumtus, laborem, perseuerantiamque ad intentum finem necessariam. Post quae sequitur gratulatio ex fructu occasionis obseruatae promanans. Vt, tametsi illa Ierosolymam venisset multo cum comitatu & diuitijs, cum camelis portantibus aromata & aurum infinitum nimis, & gemmas pretiosas; tamen nihili fecit omnia quae attulit & sustinuit, quaeque fama nunciante inaudierat, prae his quae re ipsa deprehendit, quando in conspectum Salomonis admissa est. Ita certum quoque, non solum quod suprà ex Paulo didicimus, Nec oculus vidit, &c. sed etiam quod idem alibi asseuerat: Non sunt condignaeRom. 8. passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Et, Omnia detrimentum feci, & arbitror vt stercora, vtPhil. 3. Christum lucrifaciam.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove