Stupenda indignitas eorum, qui Occasionis opportunitatem eludunt. INter quinque hosce protritae spei iuuenes, prouocat primusB socios, ad nouam maioremque Occasionis irrisionem. Illi accurrentes, monstri eam loco habentes, admirantur, inuestigant, nesciunt quid de illa tandem sibi sit statuendum: quòd scilicet in fronte capillitium, in prosteriore verò capitis parte caluitium aduertant. Suggerit tandem vnus è grege, nequior ceteris, consilium,Sponsa maialis. F quo iuxta receptum pueris morem, velut sponsam eam deducant, & ramis capiti obtensis, fausta illi omnia laeti adclament. Ast, quò sit maior in hoc ludo lepiditas, & ne, conspectâ antè comâ, retrorsum ire existimetur, verè eam retrogrado pede faciunt inambulare; laruam affigentes occipiti, vt viuam arbitrentur faciem spectatores. Applaudit nequam spiritus, &G se ridiculae, sed meritò deplorandae pompae ductorem, funestique epithalamij facit praecentorem. Exhorret intereà diuina supernè maiestas, & tota caelestis curia, rei indignitatem. In huius insolentiae detestationem, iure illud Isocratis in paraenesi sua grauissima ad Demonicum, vsurpemus; NequeIsocr. in ridiculis, inquit, serias res agas; neque in rebus serijs, nugis gaudeas. Nam, quidquid non tempestiuè neque in loco fit, vbique molestum est.
Quàm intempestiuum sit, quis sufficienter explicet, quòdOccasionis bonae neglectus. optimarum rerum Occasio, quasi caelitus data, friuolis & merè puerilibus oblectamentis postponatur? Quis cladem illius noctis, tamque crassae ignorantiae perniciem aequanimiter ferat? Quando percenseamus perpeti fletu deploranda neglectae occasionis exempla, damna, meritas poenas? vix tamen dies elabitur, quin simul & optimae occasiones plurimae elabantur. Quàm optandam, statim à lapsu, redeundi in gratiam primis nostris parentibus obtulit Deus in paradiso occasionem, quando eos hisce verbis, veluti stimulis, ad agnitionem culpae prouocauit: Adam, vbi es? (quoad locum, & quoad lapsum,Genes. 3. vbinam es?) Item, Quis indicauit tibi, quòd nudus esses; nisi quòd ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? Sed, eheu! non arripuit Adam oblatam tali occasione gratiam; verùm, vt ad folia ficus, ita ad peccati tegmina per excusationem confugit. Mulieri quoque eadem est oblata occasio veniam promerendi, dum per peccati confessionem inuitatur ad pacem & gratiam, hoc pacto compellata: Quare hoc fecisti? Verùm, & ipsa in serpentem reiecit offensam. Hinc spretae occasionis vindex, miseranda mortalis vitae calamitas, mortisque imperium, promanarunt. Habuit occasionem optimam Cain quoque, ex fratris suiOccasionis contemtae dispendium. Abelis exemplo, ad gratum Deo sacrificium offerendum, eiusque gratiam demerendam: sed, dum spretâ illâ, potiùs in inuidiae occasionem conuertit; omnia illi praeposterè deinceps successere. Stupendos fecerunt gradus, quasi pari passu, eius & miseria & malitia; donec infelici tandem infamique fine mors cuncta concluderet.
Quàm malè cessit similiter hominibus illius seculi, quandoGenes. 6. Noë Dei iussu arcam fabricabatur, vt inquit Petrus, & ipse1. Pet. 3. tam inuisae machinae structurâ eis praedicabat vitae in meliusArcae Noë praedicatio. commutationem? quàm malè, inquam, cessit, occasionem tam raram, tam euidentem & obuiam sic neglexisse: Increduli remanserunt, sapere noluerunt, neque vnicam illam salutis anchoram apprehenderunt: sed, vt suprà meminimus, comederunt & biberunt, omnem mundi vanitatem sectati sunt: Et non cognouerunt (inquit Dominus) hoc est,Matth. 24. noluerunt attendere neque intelligere vt benè agerent; donec veniret diluuium; & tulit omnes. Tanti constitit vitae & salutis occasionem habuisse contemtui.
Cookies on Poetry Cove