Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Schematis 4. explicatio; Quo, stimulante daemone, miserè eluditur Occasio. Schemat. 4. Cap. 1. De ingratitudine Occasionem Deique dona spernentium. INgratitvdinem (vt apud StobaeumStobaeus. legimus) potissimùm impudentia sequitur, quae ad omnem turpitudinem maxima est dux. Quid enim ex occasionis oblatae contemtu,Ingratitudo, Dei dona negligentium. tantique beneficij ingratitudine, aliud exspectemus, quàm insignem impudentiam, quae vitiorum ceterorum agmen inducat? Certè intoleranda est quorundam ignauia, omniumque calculis damnanda peruersitas, qui diuinum ad praestantissima quaeque opportunitas obsequium indignè proculcant.

Iustissimam proptereà mihi visus est proferre sententiam, princeps Philosophorum Aristoteles, super tantae indignitatis iniuria. Si, inquit, tam indignarentur illi quibus non estAristot. de virt. & vit. diuers. facta iniuria, quàm illi quibus facta est; nullum in ciuitate admitteretur scelus. Non essent sanè tot tamque temerarij bonae occasionis contemtores, si non solùm illi, quos fortè negotium concernit vicinius, sed etiam omnes in vniuersum aequi bonique amatores, iniuriam illam communitati, per occasionis oblatae neglectum, illatam, pro suo quisque munere detestaretur, vtque aequum est execraretur. Non rarò siquidem vnius culpa in totius Reipublicae da-mnum exuberat: sed non indignantur omnes ad indignum facinus; quia fauor humanus, assentatio, & amicitiae priuatae, efficiunt, vt commune malum non aequa lance ponderetur: magisque horretur hac ratione (merita licet) priuati cuiusquam correptio, quàm illata per eius culpam communitati iniuria. Verùm praesenti iam operi accingamur, & luctuosum hunc insensatorum iuuenum plausum, quantum feret animus, contemplemur. Stimulante daemone, vt habet imaginis argumentum, miserè eluditur Occasio. Sicuti namque priùs Tempori illuserunt, ita nunc & Occasionis illusores effecti, pergunt insanire. Sic ruunt in praeceps, qui ingrati Deo, nec pretiosissima quidem eius dona flocci pendunt: vt ob id non immeritò dicat Quinctilianus; Maximum omnium vitiorum signumQuinctil. est ingratitudo. Et, si gratiam homini non referre, simileAmbros. homicidio est, quantum crimen est, Deo non referre? inquit Ambrosius. Quocirca, vt Publius Mimus ait: DixerisPubl. Mim. maledicta cuncta, si ingratum hominem dixeris. Et quis istos istorumque occasionis prodigos, ingratos, iniurios, & impios esse inficiatur? At actus ipsorum & intolerandam proteruiam singillatim expendamus.

Ridendam, in sponsae inuersae morem, OccasionemSponsae inuersae simulacrum. A exponit diabolus; tantisper saltem (vt inquit) donec elabatur: quasi verò non hic sit primarius eius scopus, vt nempe Occasio elabatur. Atque in tantum nefas audaces facit, pudorem omnem abstergit, & honesti praetextus fuco, scelus exsecrabile reddit speciosum: quasi ipsa Occasio se ad tantam sibi contumeliam inferendam sponte offerat sua, cùm non nisi ad praeclara quaeque à Deo concedatur. Instigatoris huius ad malum, non valde alienam à proposito figuram exhibuit impurus ille Vagao eunuchus. Cui postquam dixisset Holofernes; Vade & suade Hebraeam illam,Iudith. 12. vt sponte consentiat habitare mecum. Foedum est enim apud Assyrios, si foemina irrideat virum agendo, vt immunis ab eo transeat. Introiuit Vagao ad Iudith, & dixit; Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, vt honorificetur ante faciem eius, vt manducet cum eo, & bibat vinum in iucunditate. Illudi sibi ille ab ea nolebat, & interim ipsi meditabatur illudere: specioso ad hoc vtens honorificentiae pallio, quo etiam scelus oram Deo capitale talibus fascinis obligata non auersaretur. Optatissimam suae libidini sponsam putabat oblatam infestissimus Deo barbarus; sed ignorabat miser Deum ipsi per huius Heroinae manum afferre interitum. Ast illusionem occasioni constructam, in hoc Vagaonis stratagemate, animus erat obiter considerare. Nunc singula percurramus.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove