Ab ingratis ad cordatiores transitio, more hospitum. IN detestanda illa populi Israelitici praeuaricatione, minatus est Dominus, ob tanti beneficij contemtum, omnes ad vnum interimere, vel à se proijcere, aliumque ipsorum loco deligere populum; Moysi ita contestans: Cerno, quòd populusExod. 32. iste durae ceruicis sit. Dimitte me, vt irascatur furor meus contra eos, & deleam eos: faciamque te in gentem magnam. Vtque alibi dicit; Et constituam te super gentem, quae hac maior &Deut. 9. fortior sit. Rectè itaque in schemate praesenti Angelus istos adolescentes, atque alios quoscumque in persona illorum alloquitur, qui plus prioribus illis sapientes, Tempus, Occasionem, Deíque auxilium, meliori sunt loco habituri. Idque satis sicut D. Hieronymus non sine energia, aduersatiuam illam Christi compellationem in Apostolis notandam existimauit: Vt quando rogarat, quemMatth. 26. dicerent homines esse filium hominis, atque alios alia referre respondissent, eos econtrà sit percontatus, Vos autem,Hieron. lib. 3. in Matthaeum. quem me esse dicitis? Illis, quia homines sunt, humana opinantibus, Vos, qui estis Dij, quem me esse existimatis? Ita hîc: ac si Angelus dicat; Illis, (quia vecordes & insensati sunt) oblata Dei beneficia respuentibus; Vos, quibus meliori natis sidere plus est animi, plus prudentiae, agedum, gaudete benefortunati. Vt sapitis, vt è caelo vobis adsunt excellentes isti hospites, ita laeti alacresque eos excipitote: quosque alij magno suo malo contemserunt, vos omni qua datur humanitate amplexamini, fouete, obsequijs gratuitis illorum vobis gratiam demeremini. Non abibitis ab ipsorum donis immunes, beneficentiam experiemini singularem: honor, opulentia, beatitudo, vos pro tali officio manent. Studium hoc in verbis ab Occasione & Tempore in ipsoB aggressu prolatis, expressè est animaduertere: quibus omnes (quasi rem ipsam loquentem audiamus) inuitant ad sui amorem, curam, & debitum erga ipsos officium; spe & pacto felicitatis amplissimae, certaque regni caelestis exspectatione.
Cookies on Poetry Cove