Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Schematis 9. explicatio; Quo elapsum Tempvs, neglectamque Occasionem nequidquam insequuntur imprudentes. Schemat. 9. Cap. 1. Hallucinatio circa vmbram palpitantium, qui rem neglexerint. Hoc Schemate errorem illum praecipuèVmbram pro re captantium inscitia. detectum animaduertimus, quo, qui veram opportunamque Occasionem neglexerunt, sibi nihilominus persuadent adhuc posteà, elapsam vtcumque posse recuperari, tempusque perditum resarciri; cùm imaginaria sit tantùm cum plurimis species, quae oculis ipsorum oberrare videtur: & ita meram tantùm phantasiae illusionem, veram atque efficacem occasionem quasi reducem sibi fingunt & pollicentur: dumque se miseri palpant, ventoque inani pascunt; turpiùs se posteà frustratos intelligunt.

Hem socij (inquit primus, reliquis, vt ipsi videtur, ad remA attentior) quantum video, non omnis ademta Spes nobis: noua praeteritorum alludit imago. Verè dicit, imago, quia res transiit, vmbra sequitur. Et, alludit; quia fictitia quadam specie se praeterita videntur exhibere: non autem se re ipsa offerunt, vt anteà, Tempvs & Occasio. Rectè Propheta regius dixit: Intellectus bonus omnibusPsal. 110. facientibus eum. Quia, sicut Deus habenti, hoc est, benè vtenti, dat ampliùs; facitque rem acu attingere, vtque par est intelligere, propter vsum rei in praxim deductum; ita non habenti, id est, non vtenti, quod habet aufert, & iusta illum hallucinatione castigat, qui rei veritatem ac certitudinem, per debitam operam & obseruantiam nec meruit nec dignatus est inuestigare & assequi. Hinc dum operans & occasionem oblatam apprehendens illuminatur, & soliditatem salutis amplectitur; negligens, otians, & oscitans obtenebratur, & circa inania vanae spei phantasmata vagari, palpare, & vacillare permittitur. VtPsal. 38. impleatur illud eiusdem Prophetae: In imagine pertransit homo: in vanis imaginationibus vitam transigit. Sed & frustrà conturbatur; vt scilicet apprehendat: quia vt nec aura nec vmbra capiuntur, sic nec imaginaria tantùm possunt apprehendi, vel praeterita reuocari. Quando Balsasar optimè sibi suo functus munereDan. 5. Balsasar sibi placens in inscitia. videbatur, quòd grande fecisset conuiuium optimatibus suis mille; vbi vnusquisque secundùm suam bibebat aetatem; iamque temulentus praeciperet, vt afferrentur vasa aurea & argentea, quae asportauerat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, vt biberent in eis rex & optimates eius, vxoresque eius & concubinae; iamque bibentes laudarent deos suos aureos & argenteos, aereos, ferreos, ligneosque & lapideos; & in eadem hora digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae, scribentes Mane, Thecel, Phares, apparerent: facies eius commutata est, & cogitationes eius conturbabant eum, & compages renum eius soluebantur, & genua eius ad seinuicem collidebantur; exclamauitque fortiter: prae rei stupendae nouitate, & latentis secreti formidine, atque euentus ambiguitate. Ecce tibi in hoc homine, (typo iam antè signatam) Metanoeam bonam Occasionem negligentium: nunc etiam huius Schematis specimen in eodem obseruemus. Quando à Daniele mysterij sensum veramque obscuriOccasionis amissae idea. aenigmatis interpretationem, non nisi tamen in suimet capitis perniciem vergentem acceperat; audiretque, se, decreto caele-stis trutinae, regno priuandum; visus est quasi sub specie aliqua solidae apprehensionis occasionem amplecti, dum iussu ipsius Daniel indutus est purpura, & circumdata torques aurea collo eius, & praedicatum est de eo, quòd haberet potestatem tertius in regno.

Quasi verò in interpretis sui condecoratione, rectè suo functus sit officio, occasionem tantae cladis auertendae amplectendo, cùm ne vmbram quidem necessarij consilij ad tantum malum praecauendum, attingeret. Ideoque non sine causa tam simpliciter res tanti momenti describitur, cùm statim adiicitur: Eadem nocte interfectus est Balsasar rex Chaldaeus, & Darius Medus successit in regnum. Ita quandoque in rebus maximis optimam occasionemFulgosius li. 9. cap. 9. rei praeclarè gerendae deserimus, captata inconsultè aliqua alterius se offerentis imagine. Sic cùm Totilas Gothorum rex vrbem Romam obsideret, & Belifarius per amnem ferre obsessis opem vellet; interim dum feliciter munimenta oppugnat, quae Gothi in medio Tiberi constituerant, perlato ad eum nuncio, Isacium à Gothis captum esse, quem ipse inVictoria ferè parta, neglecta. Portu vrbe ad mare praesidio vxori reliquerat; credidit Isacium capi non potuisse, nisi vrbs quoque Portus esset amissa. Itaque nuncij atrocitate attonitus, nulla re vltra petita, vt quomodo gestum illud esset quod nunciabatur, certior fieret, omissa victoria qvam pene manv tenebat (en neglectam veram occasionem ob aliam imaginariam tantùm) retrò ad Portum vrbem se conuertit, eo animo, vt vel illic occumberet, vel amissa recuperat. Quò posteaquam peruênit, incolumi reperta vrbe, intelligit Isacium idcircò captum fuisse, quòd contra ipsius imperium, vt cum hoste congrederetur, eruperat. Agnouit igitur ingentem errorem Belisarius, in quem delapsus erat, dum malè intelligendo, feliciter coeptum certamen omisit: tantumque ex eo dolorem concepit, vt penè ob id vitam amitteret. Ita agnoscunt quamplurimi suo malo docti, quàm rectè sciteque Euagrius: Est Occasio praeceps; & cùmEuagrius lib. 3. Eccl. Hist. cap. 16. pedetentim ingreditur, apprehendi forsan potest: vbi autem manus effugerit, in sublime auolat, & insequentes se ridet; nec patitur ampliùs, vt ab illis capiatur. Quod & Photius argutèEpist. ad Anastas. Bibliothecarium. depingit in quadam epistola. Occasionem elapsam video: nec ineleganter mihi prouerbium imitans hanc fronte capillatam, pòst ad cutem vsque caluam depinxisse videtur. Cùm enim aliquis tempus è manibus elabi sinit, etiam si mille artibus insequatur, comprehendere nequaquam potest.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove