Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Temporis symbola atque instrumenta, in risum vertuntur ab imprudentibus. MAgnum videtur (sed immeritò) apud adolescentesAdolescentiae imprudentia. habere momentum, ad tempus nugis & voluptatibus terendum, quòd aetas illa non tantùm id permittere videatur, verumetiam postulare. Hinc quasi in proscenium introducti sunt, tempori illudentes, & quaecumque ad tempus pertinent ad suam voluptatem explendam rapientes. Vnus pennamC alae eius euellit, gestamen capiti: eos hoc facto significans, qui sibi gloriae insuper aliquid ex eo decerpunt, quòd partem aliquam temporis, iocis suis lusibusque consumserint. Alius nonD minùs sibi bellus videtur, quòd fabulando, & ineptijs recensendis taedium alijs scilicet sustulerit. Tertius sphaeram capitiE suo imponens, & quasi sub pondere incuruatus, se nouum Atlanta per iocum exclamat: eos cum primis tali lusu desi-gnans, qui siderum caelestiumque corporum motus ac reuolutiones accuratissimè obseruare videntur, in eoque toti esse; & interim exsiccandis cantharis curandaeque cuticulae vacantes, vix punctum temporis ad frugem & aeternitatis compendium impendunt. Alius ab illo, falce tempori erepta, pueriliF more, in arundine longa obequitat; neque tantillum sapit, vt caueat, ne (vt pueri terreri solent) à rostro ferrato mordeatur. Non ineptè illos hic referat, qui, cùm tempus cuique sitVitae longioris spes fallax. breuisssimum, ac momenti punctique instar, propter vitae incertitudinem, mortis fortasse falce mox demetendae, longum sibi tamen praesumta temeritate pollicentur. Non tam, vt dixi, ferri aciem metuentes, quàm in hastilis sibi longitudine complacentes. Nihil, inquam, falcem carménve illud veriti:

Rumpe moras, volucri mors aduolat improba curru, Multa furens, iaculis horrida, falce minax.

Hoc in lusu se eiusmodi homines tam securè oblectare solent, atque si stamina vitalis coli forent intermina, cùm Parcae singulis momentis ea minentur abrumpere. Hunc in finem viri cuiusdam doctissimi epigramma subijciendum putaui, quod rei praesenti esset accommodatissimum.

Mors alata volat, breuis aeui scribitur hora;Mortis meditatio. Rarescuntque meae stamina ducta coli. Vt restent; persaepe tamen data pensa momordit Atropos. Infidae fidere nolo colo. Fortè mihi centum vix restant staminis vlnae; Et detexo, velut millia dena forent. Nudos ergo breui Lachesis trahet incita fusos: Dumque nihil Parcae liquero; dicet, Obi.

Hoc ipsum rex Ezechias considerans, inquit, Praecisa estIsa. 38. velut à texente vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me; de mane vsque ad vesperam finies me. Neque ignorauit idCicer. Philipp. 11. Cicero. Quis est, inquit, quamuis sit adolescens, qui exploratum habeat, se ad vesperum esse victurum? Punctum est, quod viuimus, inquit Seneca, & adhuc puncto minus. EtiamsiSeneca. multum superesset aetatis, parcè dispensandum erat, vt sufficeret necessarijs. Quae quotque sint tum corpori tum prae-sertim animae necessaria, docet nos quotidianus vsus; qui non exiguam diei partem, etiam nobis nolentibus, sibi iure suo vendicat. Postremò, quintus ex his imprudentibus adolescentulis,G clepsydram è manibus Tempori euulsam in risum vertit; eâ lusitans, vt solent pueri è conchae testa bullosos orbes flando excitare. Eiusmodi hominum genus ille suo factoMundi amatores vani. demonstrat, qui vanitati operam dantes, nihil vmquam solidi meditantur; sed totum tempus suum, honorinus, diuitijs, & vanis mundi cupiditatibus insumunt; idque tam auidè, atque si vno non contenti mundo, plures sibi conentur effingere. Ita Alexander Macedo, cùm audisset Anaxarchum de mundorumBrusonius lib. 1. ca. 1. infinitate disserentem, illacrymatus est: rogatusque ab amicis, quam ob causam ad lacrymas moueretur? An non, inquit, dignum est flere, quum infiniti sint mundi; ego verò dominus vnius vix factus sim? Interim non cogitant miseri, dum praesentis temporis rationem non habent ad solidam salutis acquisitionem, se illorum more desipere, qui tempore fori seu nundinarum, spretàSimile à foro & nundinis. seriâ negociatione, qua ingentem lucri vim accumulare possint, naenijs, ioculatorijs, & crepundijs plusquam infantilibus spectandis oblectantur; statis verò mercimonij diebus expletis, inani se esse marsupio demirati. Similes item sunt omnes isti horiperdae, illis qui è nauiImprudentes. egressi ad cibaria aliaque vitae necessaria coëmenda, vanis se interim oblectamentis in via, pictisve in prato floribus, vel insanis in triuio lurconum saltationibus oblectando, nec soluturae citò nauis, neque rerum necessariarum, ob quas venerant, importandarum meminerint: seque tandem omnibus destitutos, in regione longinqua ignotoque solo derelictos animaduertunt. Mirabuntur aliquando tam malesani temporisMercatores imperiti peccatores. aestimatores, dum tempus mercandi merendique transierit, moerendi dolendique tempus eos repentè correpturum: dum mors fluxae huius nauis funem praescindet, eundumque fuisset eò, vbi cibo qui non perit aeternùm viuere oportebat; eheu! nihil tale opi-nantes videbunt se in profundum praecipitari ad inferos, vbiEccles. 14. Psalm. 48. Marc. 9. non est inuenire cibum; at econtrà assiduè mors depascet miseros, rodetque eos vermis qui non moritur. Appositè propterea Laërtius, de Zenone CitticoLaërtius. Philosopho. Aiebat (inquit) hominibus nihil magis deesse quàm tempus: longè dissentiens ab ijs, qui bonam vitae partem perdunt somno, temulentia, nugis, & alea; quasi multum temporis supersit homini. Aiebat idem, nullius rei tanta nos penuria laborare, quàm temporis. Hinc Plinius maior,Plinius maior. temporis trutinator seuerissimus, cùm nepotem suum ambulantem videret, obiurgauit; poteras (inquit) has horas non perdere. Iusto igitur pretio Democritus Milesius rem tantamDemocr. aestimabat, cùm diceret, Pretiosissimum impendium esse tempus. Vt autem exemplo quodam id reddamus illustrius, Plutarchum de Sertorio narrantem audiamus. Sertorius Proconsul & dux Romani exercitus, cùmPlutarchus in Sertorio. transitum à Barbaris pecunia redimeret, à suisque ob id malè audiret, quasi tributum darent Romani Barbaris, Tempvs se redimere dixit, quo nihil carius esse consueuerit magnarum auidis rerum viris. Rectè itaque ad Lucilium Seneca: Ita fac ergo, mi Lucili,Seneca lib. 9. epist. vindica te tibi, & tempus (quod adhuc aut auferebatur, aut surripiebatur, aut excidebat) collige & serua. Quem enim mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat? qui diem aestimet? qui intelligat se quotidie mori? Ita Seneca. Sed ad sacra transferamur.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove