Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Malè iudicantium de rebus temeritas, & merita poena. VT autem propositum à quo digressi sumus resumamus, in Esau insipientiam eorum detegamus, qui dum astutè se agere existimant, tunc desipiunt maximè; &, vt dicere coeperamus, iusto Dei iudicio, apprehendentur in astutia sua,Iob 5. Iudicij defectus in deliberatione. & consilia eorum (non benè trutinata) dissipantur. Ita Esau suamet sapientia delusus est; quia non erat vera prudentia, sed apparens tantùm astutia, alteram solùm deliberationis obortique dubij partem considerans. Hinc serò quoque, cum sui similibus, stultitiam tantam deplorauit: quando nimirum malè prouidi sui consilij iacturam expertus est. Quum etenim frater eius, emto iam iure fruitus, benedictionem à patre accepisset, & pater id ei referret;Genes. 27. irrugijt clamore magno, & consternatus est. Cumque eiulatu magno fleret, tandem specimen aliquod benedictionis accepit, sed primogenita insulsè (licet vt putabat prudenter) diuendita, in aeternum non recuperauit. Ita & Balaam ariolus, cùm videret Domino placere, vtNum. 24. benediceret Israeli, cui iam tertiò, petente Balac rege Moabitarum, maledicere conatus fuerat, benedixit ei, multa praeclara de Christo eiusque fideli populo vaticinatus. At,Balaami peruersitas. quoniam post tot tamque euidentia diuini nutus argumenta, totidemque resipiscentiae occasiones, ad Deum reuersus non fuit, immò regi Balac perniciosum suggessit consilium, vt fornicarias Moabitidas in exercitum Israelis immitteret: id ei insinuans cùm exprobraret ipsi rex quòd non fecisset vt expetierat; Pergens (inquit) ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic (Israeli) faciat extremo tempore. Docebat Balac (inquit D. Ioannes) mittereApoc. 2. scanda-lum coram filiis Israel; edere & fornicari. Quia (inquam) Occasionem salutis toties oblatam non apprehenderat, fatuitatem suam sentiscens, non sine ingenti cordis Metanoea proclamauit: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? quae nempe tam speciosè de Saluatore ert vaticinatus. Inter maledictionis intentatae molimina, & inter coactam diuinitùs Israelis benedictionem, exultabundus dixerat quidem;Num. 23. Moriatur anima mea morte iustorum, & fiant nouissima mea horum similia; manifesta se pandebat & illic salutis Occasio, quam sibi cum filiis Dei optabat communem: sed quia non arripuit, remorsum torquentis conscientiae percipiens, dixit posteà de Domino, quem stellam in Iacob orituram prophetauit: Videbo eum, sed non modò; verum, quia primùm in extremo iudicio. Intuebor illum, sed non propè: Et hoc verissimum, quia chaos magnum à Deo illum sequestrabit, cum omnibus illis, quibus dicturus est, Discedite à me maledicti, in ignem aeternum. Magnis itaque lamentis deploratur amissum, quod habitum cum risu negligebatur. Sic olim tempore Honorij, perBaronius tom. 5. anno Domini 410. crassam incuriam deperdita fuit Roma, Alarico Gothorum rege eam repentino satisque facili ingressu intercipiente. Dumque Honorius Imperator inopinato nuncio cognouisset, Romam perditam, nihil eiusmodi vel cogitans, putauit hoc ipsum de gallo gallinaceo (ob insignem pugnacitatem RomaRoma gallus gallinaceus. nominato) esse renunciatum. Sed verisimile est amissae verae Romae moestitiam eum plus affecisse, quàm priùs habitae iustam aestimationem, vt est in hominum more. Ferè namque ita fieri videmus, vt rerum pretiosarum quae possidentur parua nonnumquam habeatur ratio: at quando sunt perditae, tum sentitur damnum, veriorque ex mole recuperationis fit de illis aestimatio. Tunc enim accidere solet communiter, vt quàm citò, facilè, oscitanterque neglectae amittuntur; tam serò, difficulter, & non nisi cum maximis impensis recuperentur. Versus tamen ille omnibus notissimus vtramque boni officij partem satis in mentem adducit, omnesque admonet:

Non minor est virtus, quàm quaerere, parta tueri.Ouid.

Hinc, sicut ille in Schemate clamat, dona plàcebunt; priùsC scilicet spreta; si modò offerantur; sic ferè rarò tempori sapimus, & serò nihil non parati sumus attentare. Non malèSera lamenta negligentium. talibus conuenit, quod Meliboeus, de se dolenter insinuat, aliosque similis negligentiae reos insimulat:

Saepè malum hoc nobis, si mens non laeua fuisset,Virgil. Eclog. 1. De caelo tactas memini praedicere quercus. Saepè sinistra cauâ praedixit ab ilice cornix.

Quibus non ineptè subiungas, quod Aeneas profitetur, de neglecto saniorum consiliorum libramine, pro Troianae cladis auersione, per Lacoonta & alios in medium prolatorum, dum ad illa quae infrà ex eodem sub finem Capitis quarti, Schematis decimi, afferemus, sic addit:

Et, si fata deûm, si mens non laeua fuisset,Aeneid. 2. Impulerat ferro Argolicas foedare latebras; Troiaque nunc stares, Priamique arx alta maneres.

Anno Domini quadringentesimo sexagesimo quarto,Ex Baron. tom. 6. anno 464. Daniel Stylita. Daniel Stylita in columna habitans, admirandae sanctitatis vir; aliquando Gennadio Patriarchae Constantinopolis & Leoni Imperatori, eum sanctimoniae gratia venerabundè inuisentibus, praedixit incendium vrbis Constantinopolitanae: quod vt ieiuniis precibusque auerterent, admonuit: sed neglexerunt opere exsequi; atque anno vno pòst, vastata est incendio inopinato, & quasi diuinitus immisso, ciuitas. Eratque periculum, ne quod vulgò celebratur orbis terrae miraculum, cerneretur pati similia incendio Sodomorum. Vix tandem in tanto malo eis venit in mentem S. Danielis praedictio. Ad ipsum itaque confugerunt miseri: quos increpauit negligentiae, quòd praemoniti malum poenitentiae operibus non auertissent: vt qui in patiendo solùm fuerint Niniuitae, non autem in poenitendo. Vt igitur ex iam dictis patet, error in eo consistit, vt praesentia negligantur, & tunc deplorentur quaeranturque absentia. Cumque omnia suo sint tempore quaerenda & acceptanda, frustrà eorum aliquid extra tempus suum requiratur.

Dicit eapropter in typo diabolus, Frvstra : simulqueHieroglyphicum inanis studij. F reti ventum captans, facto suo superuacuum laboremG redarguit: vt illi ibidem desperans dicit: Nescit sors lapsa reuerti. Et diabolus alter: Renuunt auersa reuerti. Vt vulgò dicimus: Laterem lauare, dealbare Aethiopem, littus arare, in ventum niti, frustrà laborare. Ita diabolus, qui laetanter anteà & cum voluptate ad malum perpetrandum impellit; posteà, si potest, inducit ad desperationem, vt sequenti Capite ostendetur.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove