Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Schematis 5. explicatio; Jn quo prudentiores Tempvs & Occasionem studiosè obseruant. Schemat. 5. Cap. 1. Hospitalis & gratus erga Tempus & Occasionem animus valdè commendatur. QVandoqvidem hoc in schemate gratumHospitij hospitalitatisque commendatio. optatumque Temporis Occasionisqve aduentum, sub typo hospitum hilari vultu exceptorum expressimus, non longè quoque tota schematis huius explanatione, ab allusione ad hospitalitatem sumus recessuri. Hic siquidem obtutui spectantis obijcitur, quàm gratantibus animis, quantaque cum voluptate prudentiores quique opportunum tempus, oblatamque occasionem excipiant; quamque omnia, quae ad rem faciant, vigilanter obseruent: prae alijs, (quorum quinque priores malesani, specimen nimis euidens praebuerunt) qui quasi inuitis Gratijs nati educa iqueGratijs inuitis nati. non modò nihil humanitatis tam praeclaris hospitibus exhibuerunt; verumetiam eos post ludibria & iniurias exploserunt: nihil minùs curantes, quàm vt vel temporis, vel occasionis, vel Angelici praesidij, atque adeò diuini Numinis assistentis, vllam haberent rationem. Isti modò, planè contrariâ ab illis incedentes viâ, omnemGratitudo hospitum. deferunt tantis hospitibus humanitatem; gratissimum sibi eorum ostendunt aduentum, atque omne promittunt obsequium. Agnoscunt etenim rarum diuinae bonitatis, in temporis opportunitate, beneque merendi occasione, beneficium; quod quàm rectè crediderint, quamque non temerè se erga tam munificum Numen, ita gratos officiososque praestiterint, sequenti post hoc schemate, in munerum largitione reipsa constabit. At modò de gratitudine & ingratitudine erga hospites priùs disserendum. In probos prudentesque hosce adolescentes hoc in primis quadrat, quod dicit Apostolus; Hospitalitatem nolite obliuisci:Hebr. 13. per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Vnde D. Ambrosius: Tanta est apud Deum hospitalitatis gratia,Ambr. vt ne potus quidem aquae frigidae à praemijs remunerationis immunis sit. Vides, inquit, quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit. Vides, quia Lot Angelos recepit. Vnde scis, an tu, cùm suscipis hominem, suscipias Christum? D. enim Gregorius pauperibus mensae suae adhibitisD. Gregorius Christum hospitio excepit. ipse interdum ministrabat; qua humanitate meruit aliquando conuiuam habere Christum. Cùm enim ministrando se semel auerteret, conuersus deprehendit vnum ex conuescentibus non apparere. Quam rem vehementer secum admiranti, nocte proxima adfuit in visu Dominus, dicens, eò quòd ceteris diebus membra mea hospitio mensaque excepisti, dignus fuisti qui hesterno exciperes & caput. Quocirca non incongruè quasi hospites excipi depinguntur Occasio & Tempvs, cùm & Fides, & Religio, & Deus ipseHospitum typo Dei dona pinguntur. in sua misericordia, protectione, & gratia, ceterisque ei attributis, dum nobis accedunt vel recedunt à nobis, peregrinantium typo describantur. Sic loquitur horum intuitu Propheta ipsi Deo: Exspectatio Israel, saluator eius in temporeIerem. 14. tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, & quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es velut vir vagus? &c. Quemadmodum itaque apud priores illos adolescentes,Imprudentes adolescentes. Dei dona non intelligentes, malè accepta fuerunt: Tempus triuerunt, illuserunt Occasioni, Dei gratiam in vacuum receperunt, neque angelicum eis acceptum fuit ministerium, & quasi vilissimo indignos tuguriolo hospites exsibilauerunt; ita isti cordatiores, rem seriò, vt par erat, aestimantes, talibus sePrudentes. plurimùm ornari hospitibus arbitrantur.

Attendunt siquidem, qui, qualesque sint, à quo destinati, quantumque secum adferant suis hospitibus emolumenti. Ideoque planè contrario moti instinctu, studijs prorsus alijs accinguntur, & omnino diuersos se praebent ab illis, inuisis, ingratis, & illiberalibus hominibus, qui propterea digni non sunt, quos tellus ferat. De prudentibus verò istis, & officij boni plenis, dici potest verè, dignos esse ob gratiam hospitalitatis, qui Angelos Deumque ipsum in suis administris & donis hospitio recipiant. Atque quemadmodum in exoticos illos barbarosque homines, Tempus Occasionemque auersantes, illud socij Aeneae torqueri potest.

Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem1. Aeneid. Permittit patria? hospitio prohibemur arenae; Bella cient primaque vetant consistere terra:

Ita vicissim de sensatis istis, resque serias seriò cordi habentibus, dignisque tanto honore ab alijs repudiato, illud eiusdem auctoris:

Inuentes alium, si te hic fastidit Alexis.Virg. Ecl. 2.

Sicque olim obseruatum fuit (vt magis serijs rem seriam comparemus) in bonarum literarum è Graecia in hasce RegionesThom. Bozius tom. 1. lib. 6. cap. 8. ex Zonara. commigratione. Quando etenim Leo Armenus Studitarum (qui à Studio fundatore nomen acceperant) Constantinopoli commorantium monasterium, vnà cum Studitis, & nobilissima ipsorum bibliotheca, flammis comburi iussit; factum est, ea Occasione, vt, quo tempore haeretici ex Oriente & Graecia conati sunt bonas artes fugare, eodem ferè Catholici eas inde profugientes sint amplexati. Ita Thomas Bozius ex Zonara.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove