Justa manet eos Metanoea, qui oblatam Occasionem contemserint. SErum huius Schematis planctum, insipientiae comitem,Metanoea seu dolor occasionis amissae. quem Veteres Metanoeam nuncuparunt, in se describit Propheta Ieremias, super vastatione Ierusalem, eò quòd signa Domini & voces Prophetarum ad meliora vocantium, velut optimam salutis Occasionem, contemsissent: quam tamen, puerorum insipientium more, requirere videri voluerunt cùm serò esset. Postquam siquidem Propheta calamitatem & vastationem eis ingruentem depinxisset; iustum meritumque luctum eis praedicit, exhortantis loquendi modo. Filia, inquit,Ierem. 6. populi mei, accingere cilicio, & conspergere cinere. Luctum vnigeniti fac tibi, planctum amarum. Et appositè ipsemet in suis pro hac vastitate lamentis inquit; Plorans plorauit in nocte.Thren. 1. Quia scilicet diem lucemque sine fructu transegerant. Ideoque iustè fatetur ipsa ciuitas desolata culpam suam, omnium quorum insipientium filiorum nomine, non cognoscentium tempus visitationis suae neque pacis. Abstulit omnes magnificos meos Dominus in medio mei. Vocauit aduersum me Tempvs. Temporis enim pars subsequens, praecedentis contemtae partis vindex efficitur. Iusto Dei iudicio quasi tempus ad hoc prouocante, ac hostibus ad puniendum ignauos spatium & opportunitatem suppeditante. Quocirca temporis negligenter expensi memoria tacti Iudaei per afflictionem, quasi remordente conscientia stimulati, orant praeteritum redire, dari sibi denuò opportunitatem, vt isti excordes in Schemate iuuenes votis replent aethera. Ita pergunt in lamentis Propheticis Iudaei: Conuerte nos, Domine, ad te, & conuertemur: innoua dies nostros, sicut à principio.Thren. 5. Votum istud illi prorsus est simile, quod in typo videmus expressum.
C- O si mihi Iupiter illam (Occasionem) DNunc statuat reducem, neglectaque tempora reddat! EVt mihi nulla breuis, sine fructu diffluat hora! O mihi dilapsi fiat si copia vultus!
Iuxta illud Euandri:
O mihi praeteritos referat si Iupiter annos!Aeneid. 8.
Miseri quoque Iudaei talibus ploratibus praeteritorum temporum insipientiam contestati sunt, flebili illo Dauidico carmine: Super flumina Babylonis illic sedimus & fleuimus, dumPsal. 136. recordaremur tui, Sion. Si oblitus fuero tui, Hierusalem, obliuioni detur dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: si non proposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. Rectè quidem ita Propheta: at illi, quorum ista contexuit nomine, quando ita sapuerunt vt sic ex animo loquerentur? Quando nimirum in captiuitate, ob praeteritas culpas & negligentias temporis opportuni, erant constituti. Illic interrogauerunt nos qui captiuos duxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Difficile profectò, & peregrinum valdè, sed meritò quia non cantastis in patria. Quando tempus & locus id officij ab illis postulabat, à Prophetis Dei iussu desidia ipsorum reprehendebatur, negligebant: iam verò; iam, inquam, quando locus & tempus omnisque occasio eis ademta est, videntur mira praestituri, si ansa suppeteret. Atque vtinam nostrum Belgium non ita quoque irrita haberet vota illa, quae non sine specie ac spe resipiscentiae tempore afflictionis emisisse notissimum est! Ita videas, plerisque quasi oculos aperiri per lapsum, sicut de se Balaam testabatur, Vir qui cadens apertos habet oculos.Num. 25. Sed vt nec ipse post tam euidentium errorum apertam manifestationem prudentior effectus est; ita nec eiusmodi homines verè resipiscunt, tametsi resentiant, videanturque stimulo quodam pudoris & doloris adacti errata cognoscere. Sed quia sibi sapiebant dum errabant; non facilè ad veram sapientiam, nisi singulari Dei misericordia mouente per resipiscentiam, adducuntur. Valdè accommodum habemus exemplum in AlipioAugustin. Confess. li. 6. cap. 8. Alipij tentatio. (postmodum Tagastensi Episcopo) quem superiori Capite mirabili occasione ab insania Circensium ludorum reuocatum audiuimus. Is cùm paulò pòst ab amicis & condiscipulis suis ad immania illa spectacula iterùm valdè instanter inuitaretur, & non obstante reluctatione tandem assentiretur, nixus quadam assumtae constantiae confidentia; dicensque: Si corpus meum in illum locum trahitis & ibi constituitis, numquid & animum meum & oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic, & vos & illa superabo. Quibus auditis, illi nihilo seciùs eum adduxeruntCuriositatis illecebra. secum, idipsum fortè explorare cupientes, vtrùm posset efficere. Quò vbi ventum est, & sedibus quibus potuerunt locati sunt; feruebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis foribus oculorum, interdixit animo, ne in tanta mala procederet, atque vtinam & aures obturasset! Nam quodam pugnae casu, cùm clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, & quasi paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere & vincere; aperuit oculos, & percussus est grauiore vulnere in anima, quàm ille in corpore, quem cernere concupiuit. Et non erat iam is qui venerat, sed vnus de turba ad quam venerat, & verus eorum socius, à quibus adductus erat. Quid plura? spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantùm cum illis à quibus priùs abstractus est, sed etiam prae illis, & alios trahens. Istud ad longum apposui, quia & aliis seruit casibus, quibus aliquando adolescentes & alij nimis confidenter se exponunt, & audaces potiùs quàm fortes animis, potatorum, impurorum hominum ac iuuencularum consortiis se fidentes ingerunt, & corruunt. Atque vtinam tandem cum Alipio omnes emergant! Dicit Deo D. Augustinus de illo Alipij casu: Et inde tamen manu validissima & misericordissima eruisti eum tu, & docuisti, non sui habere sed tui fiduciam, sed longè posteà.
Cookies on Poetry Cove