Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Quàm indignè agunt, qui hostes animae, vt hospites gratos, hospitio cordis excipiunt. QVis ad huius quasi scenae conspectum non admiretur,Hostes animae hospitio non excipiendi. non indignetur, non obstupescat, ad hominum (inquam) illorum insaniam, qui teterrimos hospites, ingratissimos, onerosissimos, & meros hostes admittunt in se, vt domum suam, à quibus nihil nisi pessima quaeque, & demum certa pernicies est exspectanda? Vitia intelligo, & ipsum vitiorum omnium inuentorem diabolum: & interim, virtutes, dotes animi, Dei beneficia, Angelos, Deumque ipsum, vel non admittunt; vel si admiserint aliquando, admissum explodunt: quod longè intolerabilius est, quàm si numquam admisissent. Nam,

Turpiùs eijcitur, quàm non admittitur hospes.Ouid. lib. 5. de Trist.

Tantae dementiae figuram in Ezechia rege notatam habemus: qui ingenti cum animi voluptate Babylonicos hospites4. Reg. 20. excepit, qui omnem eius gazam posteà expilarunt. ObEzechiae regis imprudentia. factum istud ipsius tam indignum, (quia Dei hostes erant) cum ipso hisce verbis expostulauit Isaias: Quid dixerunt viri isti; aut vnde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. At ille respondit; Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias; Omnia quaecunque sunt in domo mea, viderunt. Nihil est, quod non monstrauerim eis in thesauris meis. Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini. Ecce, dies venient, & auferentur omnia, quae sunt in domo tua, & quae condiderunt patres tui, vsque in diem hanc, in Babylonem. Non remanebit quidquam, ait Dominus. Sed & de filijs tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, & erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Ita, dum per curiositatem, vanitatem, voluptatem, carnisDiabolus in rege Babylonico figuratus. mundique amorem, diaboli vt regis Babylonici extremaeque confusionis principis emissarios, cogitationes, passiones, affectus prauos, ceu mortis aeternae ministros, in nos admittimus; tunc fures, latrones, sicarios, & capitales hostes vt hospites amplexamur, eisque omnia cordis nostri secreta pandimus atque commitimus. Quodque talibus ita malè cedat, vt docuit tristis hospitij Ezechiae euentus, parabola nos illa euangelica facit certiores, in qua sic ipse Dominus: Cùm immundus spiritus exierit abLuc. 11. Immundus spiritus. homine, perambulat per loca inaquosa, quaerens requiem. Et non inueniens, dicit; Reuertar in domum meam, vnde exiui. (Ecce, suam dicit, quia semel vt hospes fuit intromissus: sed quid ampliùs?) Et, cùm venerit, inuenit eam scopis mundatam & ornatam. (sed vacuam habitatore legitimo) Et tunc vadit, & assumit secum septem alios spiritus nequiores se, & ingressi habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Non erit iam dictis incongruum, si subiunxero mirum quoddam huiusmodi hospitalitatis exemplum, & exitiosum praemium. Fortunatum Tudertinae ciuitatis Episcopum,Fortunatus infamiae probro lacessiuit diabolus; per ipsum namque abHospitalitatis exemplum. homine expulsus, peregrini formam assumsit, & cum clamore incedens, passim queri coepit, quòd Fortunatus Episcopus (qui ab omnibus hospitalis & pius existimatur) se ab hospitio suo exturbasset. Hunc quidam, malignis rumoribus nimis credulus, ac simul vt se munificentiorem Episcopo ostenderet, domi suae accepit. Sed dum vnà cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentiùs detraxisset, animaduertit confessorem suum nusquam comparere; & filium paruulum, iam ab eo possessum, vertiginoso volutatu inter prunas deijci, vitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit, & quale crimen, sanctorum hominum vitam vel cauillari, vel cauillantibus facilè credere: talesque hospitio excipere, qui vel lingua sola se produnt quales sint, si attenderetur. Veram charitatem, humilitatem, debitam erga suum praelatum reuerentiam, Dei timorem, ceterasque eiusmodi virtutes, propriamque adeò conscientiam miser foras misit; vt detractorem, calumniatorem, mendacem, hostem, hospitio exciperet; cum quo similis ipsi factus, dignum talis hospitalitatis accepit praemium.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove