Skip to content
1605

Occasio arrepta. Neglecta

Jan David

Admiranda Occasionis energia & vis, varijs argumentis demonstratur. TAntam diuinitus vim atque energiam habetOccasionis variae efficacia. opportunitas, vt rectè dicat Menander; Occasionem nactus pauper, potest multum. Exemplo vnico (quod pluriumMenand. memoriam, scio, inter legendum refricabit) id ex sacra Scriptura declaremus. Ciuitas parua (inquit Ecclesiastes) & pauciEccles. 9. in ea viri: venit contra eam rex magnus, & vallauit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, & perfecta est obsidio.Sapientis tametsi pauperis praestantia. Inuentúsque est in ea vir pauper & sapiens, & liberauit vrbem per sapientiam suam. Occasione scilicet per necessitatem oblata, vtendi sapientia, quae alioqui latebat vt inutilis. Neque proposito nostro quidquam obstat, quod ibidem sequitur; & nullus deinceps recordatus est hominis illiusIngratitudo. pauperis: quia inter negligentes occasionem, malique eius aestimatores illi censendi sunt; quos aequè in hoc genere detestamur, atque studiosos opportunitatis sectatores commendamus. Tametsi id non rarò accidat, vt in summa quoque rerum, splendidi nonnumquam buccinatores plus gratiae & laudis consequi videantur, cùm nihil rei conferant; quàm qui sapientia sua & in rei veritate magna praestent, attamen pauperes sint & humili sorte contenti. Neglecto illi pauperculo patriae suae liberatori, ceterisque similibus, quorum tamen tam opportuna est in extrema calamitate prudentia, illud libri Iob quadrat: Lampas contemta apud cogitationesIob 12. Lampas contemta. diuitum; parata ad tempus statutum. Non enim est diuitum, potentum, magnorum, superborumque, opportunitatem occasionis captare, datamque arripere; nisi simul vel ipsi sapientes existant, vel credant sapientibus, tametsi pauperibus, & secundùm vanam seculi aestimationem abiectis.

Propterea quoque Sapiens, postquam cum admiratione & indignatione dixisset, tam contra fas & meritum, sapientiam pauperis fuisse contemtam; addidit; Melior est sapientiaArma togae cedunt. quàm arma bellica. Hinc paulò antè memoratus Menander, dignas se, pluresMenand. adhuc de Occasione, nobis accommodas valde, profert sententias. Multos (inquit) Occasio viros non existentes, facit. Istud sacra historia de Barac testatum reddit: qui, quoadIudic. 4. se, tam erat formidolosus ad suscipiendam populi sui ab hosteVirum facit occasio. vindicandi prouinciam, vt responderet Deborae prophetissae, id muneris ipsi Dei iussu deferenti; Si veneris mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam. Quid obsecro viri in hoc plusquam femineo responso relucet? Dixitque ei DeboraDeborae virilis animus. viriliter verè, vt sorte iam versa oportebat; Ibo quidem tecum; sed in hac vice, victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Vir tamen ex non viro tali occasione factus est; nam fortem se strenuumque ducem in hoste persequendo fugandoque declarauit. Ita & Philisthaei, cùm propter Arcae sanctae in Israelitica1. Reg. 4. Arcae sanctae praestantia. castra aduectae praesentiam, plusquam semiuiri essent effecti; occasione necessitatis qua premebantur, viri sunt facti, victoriamque reportarunt: Deo scilicet taliter populi sui peccata puniente. Sic habet historia: Cognouerunt Philisthijm, quòd Arca Domini venisset in castra. Timueruntque, dicentes; Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes; Vae nobis, non enim fuit tanta exultatio heri & nudiustertius; vae nobis. Quis nos saluabit de manu Deorum sublimium istorum? hi sunt Dij qui percusserunt Aegyptum omni plaga, in deserto. HisceIn spem ex desperatione assurgere. communi lamento prolatis, animo quasi planè prae metu consternato, repentè, captata veluti occasione ex ipsius mali praesentia eos perurgente, assurgunt in viros, seseque mutuò animantes, ita loquuntur; Confortamini, & estote viri, Philisthijm; ne seruiatis Hebraeis, sicut & illi seruierunt nobis: confortamini & bellate. Pugnauerunt ergo Philisthijm, & caesus est Israel, & fugit vnusquisque in tabernaculum suum: & facta est plaga magna nimis: & ceciderunt de Israel triginta millia peditum. Et arca Dei capta est. Menandri quoque illa est veteribus celebrata sententia:Menand. Celerrimè Occasio permutat res. Prolatum iam nunc exemplum id clarum facit, nam per occasionem, vtrobique res planèMutatio rerum subita per occasionem. in contrarium permutatae fuerunt. Quis similiter istud non consideret, in admiranda illa rerum permutatione, quando tota Iudaeorum gens, crudelis Amani superbiâ addicta supplicio, re in melius conuersa, Iudaei de suis hostibus sumsere vindictam; tot publico regis mandato internecioni traditis, quot vellent, ex ijs qui ipsis moliebantur exitium. Aman in propriam actus est crucem, quam Mardochaeo pararat: &, vertente calculum Occasione, Mardochaeus purpura indutus, aureaque corona redimitus, Princeps palatij est declaratus. Si quis fortè manubrium nosse velit, quo veluti circumducto, totam rerum currentium rotam sic inuertit Occasio, partem historiae ipsius, obtutu solo consignemus. Esther totamEsther 7. Amani machinationem, ipso accumbente, paucis sed efficacibus verbis, in mensa Regi detexit. Rex verò scelestum facinus obstupescens, in hortum abijt meditabundus: reuersusque tandem ad locum conuiuij, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, (rogabat siquidem illam miser pro anima sua) Rex verò rem aliter interpretatus, ait; Etiam Reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? Hac occasione, res omnes quàm celerrimo motu sunt in contrarium prorsus commutatae: indeque omnis iam dicta vicissitudo est consecuta. Est insuper & illud Menandri dictum: Quàm magnumMenand. paruum est, in tempore datum! Docet id nos quotidianaMagnum paruum. experientia. Sic legimus variorum Regnorum principibus nonnumquam rapam, raphanum, caseolum, rusticanum prandiolum, & similia inemta & in manu nascentia, tempori oblata, magno fuisse in pretio. Ita qui Artaxerxi obequitanti, haustam ambabusAeliam. var. hist. lib. 1. manibus è proximo Cyro flumine aquam obtulit. Sic & qui malum punicum eidem in vanno praesentauit. Et quia quod Rex prae admiratione respondit, huic nostrae sententiae est accommodissimum, verbis auctoris id audiamus. Rex magnitudinem mali punici admiratus, interrogauit, è quónam horto depromtum hoc donum mihi adfers? Illo verò respondente, domo sua & ex suis agris: gauisus rex supra modum, missis regijs muneribus virum ornauit, &, Persolem (inquit) iste homo tali curatione & diligentia, poterit etiam ciuitatem, meo quidem iudicio, ex parua ampliorem facere. Quanti momenti fuit, puellulae illius Hebraeae à Syris captae4. Reg. 5. consilium, quo & Naaman Princeps militiae Regis Syriae, à lepra curatus est; & per illum (teste sacra pagina) dedit Dominus salutem Syriae! Erat ista in obsequio vxoris Naaman, quae videns quotidianam ob contagij illius taedium afflictionem & miseriam, ait dominae suae; Vtinam fuisset dominusPuellae consilium salutare. meus ad Prophetam, qui est in Samaria: profectò curasset eum à lepra. Videtur innuere, dominum ipsius à quo captiua ducta esset in Samaria quidem fuisse, sed non arripuisse occasionem se in illa regione offerentem, Deo scilicet per Prophetam largiente sanitatem, & stupenda operantem. Nunc autem ipsa id referente, Naaman rem istam tali occasione oblatam cordi accipiens, litteris à rege ob id exhilarato acceptis, profectus est, & insperatam hactenus incolumitatem acquisiuit. Quanti facienda fuerit occasionis vbertas, primo licet ortu in puella despicabilis, ex eo colligi potest, quod initio historiae ponitur, hisce verbis; Naaman princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, & honoratus; per illum enim dedit4. Reg. 5. Dominus salutem Syriae; erat autem vir fortis, & diues: sed leprosus. ac si dicat, ex omni ferè parte beatus erat, malo illo vnico excepto: quo per hanc occasionem sublato, quis credat quantum beneficium ipsi accesserit? Sed aliud nunc proferendum in medium; ex quo similiter constabit Menandri praemissa sententia, Magnum paruum est, in tempore datum. Agrippa magnus rex Iudaeorum, cùm in priuata fortunaIoseph. lib. 18. Antiq. Iud. Romae esset, & eum propter falsas suspiciones Tiberius catenis ante palatium ad arborem vinciri iussisset, vt inde in Fulgos. lib. 5. cap. 2. carcerem duceretur; in eo loco propter solis ardorem, ani-mique molestiam, magna siti torquebatur. Eà cùm praetereuntem Thaumastum vidisset Caij seruum, aquae praegelidae vasAquae haustus opportunè datus, quantae efficaciae. ferentem, orauit vt bibere se sineret. Quod ille cùm amanter fecisset, dixit Agrippa, se pro ipsa re gratiam aliquando ei relaturum. Haud multò post igitur Tiberio Caius in principatu successit, à quo Agrippa, qui in eius contemtum captus fuerat, liberatus, atque in Iudaea rex constitutus fuit: qui tunc à Caio impetrauit, vt eius precibus Thaumastus liberaretur (à seruitute videlicet.) Itaque posteà suorum numero acceptum, regni procuratorem fecit; moriensque testamento sanxit, vt vxor ac liberi eodem apud se loco Thaumastum retinerent. En tibi, haustus frigidae, ex seruo, Regni fecit administratorem, occasionis industriâ, ex minimis maxima producente. Sed admiratione maiore dignum est, quòd in diebus istis salutis ac tempore acceptabili, haustus seu scyphus aquae frigidae opportunèMatth. 10. porrectus, caelo compensandus venit: tanti est, occasionis praestantiam in re etiam minima benè obseruasse. Verùm quid oberit, nisi fortè Lectorem grauet, mirandum illud occasionis exemplum adiungere, quo Samaritana ciuitas arctissima illa obsidione soluta est? Quis non suspiciat felicem illum miserandae ciuitatisObsidionis solutio admiranda euentum quatuor leprosorum, inediae quam patiebantur, occasione obortum? Dum siquidem in vniuersum omnes in extrema per4. Reg. 7. hostilem obsidionem necessitate versarentur, ipsique extra moenia degentes fame tantumnon enecti, potiùs sibi stipis conquirendae gratiâ in hostium castra concedendum iudicarent, quàm certae per inediam morti occumbendum: effecisse videtur Deus occasione strepitus pedum istorum, vt sonitus in castris videretur audiri curruum, equorum, & exercitus plurimi iuxta verbum Domini; Terrebit eos sonitus folij volantis,Leuit. 26. & ita fugient quasi gladium) sic vt ad vnum omnes fugâ sibi consuluerint, liberata sit ciuitas strictissima illa obsidione, ditatique spolijs ciues, & magna Domini manus in opportunitatibus adiuuantis mirificè sublimata. Sed, quoad diuinae gratiae, Angeli tutelaris, temporis, occasionisque opportunitatem non negligendam, vitandamque diaboli molitionem, haec dicta sufficiant.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Occasio arrepta. Neglecta · Jan David · Poetry Cove