Improbis nulla satietas.
DVm data frusta vorat, nondum bene mansa, molossus;
Jn nova, semper hians, & nova frusta ruit.
Cum numquam pręsens homini ferat hora quietem,
Nec satis id, quod adest, pectora nostra iuvet.
Cum desiderio semper gemat ęgra futuri,
Atque aliud nobis mens, aliudque petat;
Hîc patrium non esse solum, sedesque beatas,
Discite: sunt alio gaudia vera loco.